# Codex 3.1.896-906

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.896-3.1.906. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.896

CJ.3.40.1: Imperator Julianus
Explosis atque reiectis praescriptionibus, quas litigatores sub obtentu consortium studio protrahendae disceptationis excogitare consueverunt, sive unius fori omnes sint sive in diversis provinciis versentur, nec adiuncta praesentia consortis vel consortium agendi vel respondendi iurgantibus licentia pro parte pandatur. * iul. a. secundo pp. * <a 362 d. iii non sept. antiochiae mamertino et nevitta conss.>
CJ.3.40.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Commune negotium post litem legitime ordinatam et quibusdam absentibus in solidum agi sine mandato potest, si praesentes rem ratam dominum habiturum cavere parati sunt, vel, si quod ab his petitur, iudicatum solvi satisdatione firmaverint. * valentin. et valens aa. sallustio pp. * <a 364 pp. vi id. dec. divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.3.41.0. De noxalibus actionibus.
CJ.3.41.1: Imperator Alexander Severus
Si extat corpus nummorum, quos ablatos ex patris tui hereditate ab eo, quem liberum esse constitit, adlegas, vindicare eos vel ad exhibendum agere non prohiberis. nam quamvis alias noxa caput sequatur et manumissus furti actione teneatur, quae in heredem non competit, cum tamen servus a domino aliquid auferat, quamvis furtum committat, furti tamen actio non est nata neque adversus ipsum, si postea manumissus est, locum habet, nisi furtivas res et post manumissionem contractat. * alex. a. Marcello. * <a 223 pp. xiii k. dec. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.3.41.2: Imperator Gordianus
Si servi vestri inscientibus vobis vel etiam prohibentibus furtim arbores ceciderunt, quibus etiam propria poena iuxta legem saltui datam fuerat praestituta, frustra veremini, ne ex persona eorum ultra noxae deditionem sitis obstricti, cum ex delictis servorum domini ignorantes vel prohibentes, si noxali actione conveniantur, ita condemnari debeant, ut aut noxae dedere aut condemnationem sufferre habeant in sua potestate. * gord. a. quintiliano et aliis. * <a 239 pp. iii non. iun. gordiano et aviola conss.>
CJ.3.41.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive servum plagii paras accusare sollemniter, praesidem provinciae adire non prohiberis, sive dominum eius sollicitati servi noxali iudicio vel furti malueris convenire, suam tibi notionem praeses provinciae commodabit non ignorans, quod, si dominum elegeris et eo non consentiente quod intendis commissum probaveris, vel noxae dedendae vel damni sarciendi ac poenae praestandae habeat facultatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 293 pp. v non. oct. sirmi aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
