# Codex 3.1.907-921

Justinian, Codex, Book 3, lines 3.1.907-3.1.921. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/3.1.907

CJ.3.41.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si servus ignorante domino vel sciente et prohibere nequeunte res tuas vi rapuit , dominum eius apud praesidem provinciae, si necdum utilis annus excessit, quadrupli, quod si hoc effluxit tempus, simpli noxali iudicio convenire potes: qui si noxae maluerit servum dedere, nihilo minus cum ipso quantum ad eum pervenit experiri non prohiberis: nam si eo conscio et prohibere valente, detracta noxae deditione conventus ad summam condemnationis solvendam omnimodo compellendus est. * diocl. et maxim. aa. et cc. sosio. * <a 293 pp. xviii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.3.41.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane si criminis publici accusationem propter uxorem tuam a servo raptam intendendam putaveris, non contra dominum, sed contra eum, quem facinus commisisse proponis, hanc instituere debes. <a 293 pp. xviii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.3.41.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tibi per furtum nec manifestum ancillam servus ope consilioque domini cum aliis rebus subtraxit, cum inter servum et liberum civile iudicium consistere non possit, eum ob hoc delictum dupli poenali actione et de rebus propriis vindicatione vel condictione convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. menophilo. * <a 294 s. v k. april. cc. conss.>
CJ.3.42.0. Ad exhibendum.
CJ.3.42.1: Imperator Alexander Severus
Si dominium ancillae, de qua agis, ad matrem tuam pertinuit nec iure a patre tuo venumdata est eiusque proprietatem tibi vindicare paratus es, praeses provinciae exhiberi eam iubebit, ut apud iudicem de rei veritate quaeratur. * alex. a. crescenti mil. * <a 222 pp. k. mai. alexandro a. cons.>
CJ.3.42.2: Imperator Alexander Severus
Si criminis alicuius reus servus postulatur, per ad exhibendum actionem produci a domino, non celari debet. * alex. a. syro. * <a 222 pp. xi k. dec. alexandro a. cons.>
CJ.3.42.3: Imperator Alexander Severus
Neque ad exhibendum actio neque proprietatis vindicatio, si nunc competit, propterea perempta est, quod aliquando adversus te ad exhibendum actione aliter pronuntiatum est, quia commutatione litis alia res esse incipit. * alex. a. felicissimae. * <a 223 pp. k. sept. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.3.42.4: Imperator Alexander Severus
Non ignorabit iudex, instrumenta tui iuris, quae penes diversam partem fuisse probaveris, si ab eisdem non exhibeantur, iurisiurandi in litem facultatem deferri tibi oportere. * alex. a. flaccillae. * <a 230 pp. iii k. mart. agricola et clemente conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
