# Codex 4.1.1057-1071

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.1057-4.1.1071. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.1057

CJ.4.37.7: Imperator Justinianus
Sancimus veterum dubitatione semota licentiam habere furiosi curatorem dissolvere, si maluerit, societatem furiosi, et sociis licere ei renuntiare . et quemadmodum in omnibus aliis contractibus legitimam auctoritatem ei dedimus, ita et in hac parte eum permittimus competenter commodis furiosi providere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d....... constantinopoli post consulatum lampadii et orestis >
CJ.4.38.0. De contrahenda emptione.
CJ.4.38.1: Imperatores valer., gallien.
Venditiones, etsi in alio loco quam in quo possessiones constitutae sunt fiant, non ideo irritae esse creduntur. * valer. et gallien. aa. aurelio paulo. * <d. xii k. mai.>
CJ.4.38.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Emptionem et venditionem consensum desiderare nec furiosi ullum esse consensum manifestum est. intermissionis autem tempore furiosos maiores viginti quinque annis venditiones et alios quoslibet contractus posse facere non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. aurelio avito. * <a 286 d. viii id. mai. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.4.38.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si donationis causa venditionis simulatus contractus est, emptio sui deficit substantia. sane si in possessionem rei sub specie venditionis causa donationis, ut te aleret, induxisti, sicut donatio perfecta facile rescindi non potest, ita legi, quam tuis rebus donans dixisti, parere convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valeriae viacrae. * <>
CJ.4.38.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum res tibi donatas ab herede donatricis distractas esse proponas, intellegere debueras duplicari tibi titulum possessionis non potuisse, sed ex donatione et traditione dominum factum frustra emisse, cum rei propriae emptio non possit consistere, ac tunc demum tibi profuit, si ex donatione te non fuisse dominum demonstretur. sane quoniam omnia bona tibi ab ea donata et tradita dicis, ad hoc a filio facta venditio rerum maternarum adferre perfecta etiam donatione poterit defensionem, ne vel exemplo inofficiosi testamenti possit haec avocare. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio luciano. * <a 293 pp. iiii k. iun. aa. conss.>
CJ.4.38.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ipse tutor nihil ex bonis pupilli quae distrahi possunt comparare palam et bona fide prohibetur, multo magis uxor eius hoc facere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. umbigae gratiae. * <a 293 d. viii k. dec. aa. conss.>
CJ.4.38.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si gaudentius in matrem tuam titulo venditionis sine quadam fraude dominium mancipii transtulit, non idcirco, quod post inter eos matrimonium et divortium secutum dicitur, iuri eius quicquam derogatum est: quod vindicare, te matri tuae successisse probans, minime prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio lucretio. * <>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
