# Codex 4.1.108-122

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.108-4.1.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.108

Sin autem non rite quidem illatum, recte autem recusatum sacramentum pronuntiaverit, tunc ei licebit emendare sententiam iudicis, quae quasi ex recusato sacramento processit, et nihil penitus nec praeiudicii nec iniusti dispendii cuicumque incurret, sed et causae cursus ab initio usque ad novissimum terminum non impediatur et lis aequa lance trutinabitur. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.4.1.12.3: Imperator Justinianus
Sive autem illatum iuramentum fuerit praestitum sive recusatum, ipsi parti quae hoc intulit nullum provocationis remedium in hoc servabitur, cum nimis crudele est parti quae hoc detulit propter hoc ipsum, quod iudex eius petitionem secutus est, superesse provocationem. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.4.1.12.4: Imperator Justinianus
His de praesentibus personis statutis nec absentes nos fugiunt, sed etiam eos huic legi subiugamus. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.4.1.12.4a: Imperator Justinianus
Et si persona non praesens inveniatur, cui sacramentum illatum est, lite forte per procuratorem ventilata, necesse est vel ipsam principalem personam datis certis indutiis ad iudicem venire, ut ea quae de sacramentis statuta sunt impleat vel, si iudex existimaverit in provincia ubi degit sub actorum testificatione iuramentum ab ea vel dari vel referri vel recusari, hoc procedere, ut singulis casibus eventus iam definitus imponatur. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.4.1.12.4b: Imperator Justinianus
Licentia concedenda etiam parti alteri vel per se vel per procuratorem super hoc ipsum ordinatum adesse his, quae de iuramento aguntur, vel si neutrum facere maluerit, et ex una parte, sub fide tamen gestorum, iuramentum praestari vel referri vel recusari. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.4.1.12.4c: Imperator Justinianus
Expensis propter huiusmodi causam praestandis officio iudicis trutinandis, an ab utraque parte vel altera oportet eas dependi. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.4.1.12.4d: Imperator Justinianus
Nullo tamen ex hoc litibus impedimento generando, sed, donec ea procedunt, aliis vel capitulis vel litis membris a iudice eximinandis et, postquam fuerint ei intimata gesta super iuramento subsecuta, tunc iterum ad hoc capitulum iudice redeunte et eo adimpleto ad cetera perveniente. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.4.1.12.4e: Imperator Justinianus
Omnibus aliis, quae de praesentibus sancita sunt, et in absentium parte observandis. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
