Latin
Book 4, lines 4.1.1148-4.1.1163
Justinian, Codex 4.1.1148-1163
Not analysed yet
CJ. 4. 44. 1: Imperator Alexander Severus
Si pater tuus per vim coactus domum vendidit, ratum non habebitur, quod non bona fide gestum est: mala fide enim emptio irrita est. aditus itaque nomine tuo praeses provinciae auctoritatem suam interponet, maxime cum paratum te proponas id quod pretii nomine illatum est emptori refundere. *alex. a. aurelio maroni mil. *<a 222 d. xi k. mart. antonino et alexandro conss. >
CJ. 4. 44. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Rem maioris pretii si tu vel pater tuus minoris pretii, distraxit, humanum est, ut vel pretium te restituente emptoribus fundum venditum recipias auctoritate intercedente iudicis, vel, si emptor elegerit, quod deest iusto pretio recipies. minus autem pretium esse videtur, si nec dimidia pars veri pretii soluta sit. *diocl. et maxim. aa. aurelio lupo. *<a 285 pp. v k. nov. diocletiano a. ii et aristobulo conss. >
CJ. 4. 44. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De contractu venditionis et emptionis iure perfecto alterutro invito nullo recedi tempore bona fides patitur, nec ex rescripto nostro. quo iure fiscum nostrum uti saepe constitutum est. *diocl. et maxim. aa. et cc. titiae et marcianae. *<a 293 d. viii id. febr. aa. conss. >
CJ. 4. 44. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad rescindendam venditionem et malae fidei probationem hoc solum non sufficit, quod magno pretio fundum comparatum minoris distractum esse commemoras. *diocl. et maxim. aa. et cc. sempronio eudoxio. *<a 293 d. non. april. byzantio aa. conss. >
CJ. 4. 44. 5pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si dolo adversarii deceptum venditionem praedii te fecisse praeses provinciae aditus animadvertit, sciens contrarium esse dolum bonae fidei, quae in huiusmodi maxime contractibus exigitur, rescindi venditionem iubebit. *diocl. et maxim. aa. et cc. claudio rufo. *<a 293 d. xv k. nov. sirmi aa. conss. >
CJ. 4. 44. 5. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si iure perfecta venditio est a maiore viginti quinque annis, intellegere debes consensu mutuo perfectam venditionem resolvi non posse. <a 293 d. xv k. nov. sirmi aa. conss. >
CJ. 4. 44. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non est probabilis causa, propter quam rescindi consensu factam venditionem desideras. quamvis enim duplum offeras pretium emptori, tamen invitus ad rescindendam venditionem urgueri non debet. *diocl. et maxim. aa. et cc. novisio gaiano veterano. *<a 293 >
CJ. 4. 44. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ratas manere semper perfectas iure venditiones vestra etiam interest. nam si oblato pretio rescindere venditionem facile permittatur, eveniet, ut et si quid vos laboribus vestris a fisco nostro vel a privato comparaveritis, eadem lege conveniamini, quam vobis tribui postulatis. *diocl. et maxim. aa. et cc. mucatraulo mil. *<a 293 >