# Codex 4.1.1192-1211

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.1192-4.1.1211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.1192

CJ.4.45.0. Quando liceat ab emptione discedere .
CJ.4.45.1: Imperator Gordianus
Re quidem integra ab emptione et venditione utriusque partis consensu recedi potest: etenim quod consensu contractum est, contrariae voluntatis adminiculo dissolvitur. at enim post traditionem interpositam nuda voluntas non resolvit emptionem, si non actus quoque priori similis retro agens venditionem intercesserit. * gord. a. licinio rufino. * <>
CJ.4.45.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Perfectam emptionem atque venditionem re integra tantum pacto et consensu posse dissolvi constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio felici. * <a 293 d. non. april. byzantii aa. conss.>
CJ.4.45.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ergo si quidem arrae nomine aurum datum sit, potes hoc solum secundum fidem pacti recuperare. <a 293 d. non. april. byzantii aa. conss.>
CJ.4.45.2.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si vero partem pretii persolvisti, ad ea, quae venditorem oportet ex venditione praestare, magis actionem quam ad pretii quantitatem, quam te dedisse significas , habes. <a 293 d. non. april. byzantii aa. conss.>
CJ.4.46.0. Si propter publicas pensitationes venditio fuerit celebrata.
CJ.4.46.1: Imperator Antoninus
Venditionem ob tributorum cessationem factam revocari non oportet neque priore domino pretium offerente neque creditore eius iure hypothecae sive pignoris. potior est enim causa tributorum, quibus priore loco omnia cessantis obligata sunt. * ant. a. geminio materno. * <>
CJ.4.46.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si deserta praedia ob cessationem collationum vel reliqua tributorum ex permissu praesidis ab his, quibus periculum exactionis tributorum imminet, distracta sincera fide iusto pretio sollemniter comparasti, venditio ob sollemnes praestationes necessitate facta convelli non debet. * diocl. et maxim. aa. atiniae plotianae. * <>
CJ.4.46.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin autem venditio nulla iusta auctoritate praesidis praecedente facta est, hanc ratam haberi iura non concedunt, idque quod frustra gestum est revocari oportet , ita ut indemnitati tributorum omnibus modis consulatur. <>
CJ.4.46.2.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quae omnia tractari convenit praesente eo, quem emptorem extitisse proponis. <>
CJ.4.46.3: Imperator Constantinus
Si quis fundum vel mancipia aliamve rem ob cessationem tributorum vel etiam ob vestium auri argentique debitum, quae annua exactione solvuntur, occupata convento debitore et apud iudicem interpellatione celebrata, cum solutio cessaverit, sub hasta distracta comparaverit, perpetuam emptionis accipiat firmitatem. sin autem minoris forte persona fuerit inserta, necesse sit legitimae defensionis adesse venditioni personam, nihilque intersit, utrumne officium summae rei procuratoris an certe rectoris provinciae id quod debitum fuerit proposuerit. * constant. a. ad egnatium faustinum praes. baeticae. * <a 337 d. prid. id. dec. feliciano et titiano conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
