# Codex 4.1.1259-1272

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.1259-4.1.1272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.1259

CJ.4.49.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quapropter aditus praeses provinciae, si animadverterit in vacuam possessionem neque patrem tuum neque successores eius emptorem vel heredes ipsius quocumque loco factos induxisse, non dubitabit nihil esse translatum pronuntiare. et si te ex empto ad inducendum in vacuam possessionem perspexerit conveniri, aestimabit , an pretium sit exsolutum: ac si reppererit non esse satis pretio factum, hoc restitui tibi providebit. <a 293 s. v k. mai. aa. conss.>
CJ.4.49.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si minor a venditore sive sciente sive ignorante dicebatur capitatio praedii venditi et maior inventa sit, in tantum convenitur, quanto, si scisset emptor ab initio, minus daret pretii. sin vero huiusmodi onus et gravamen functionis cognovisset, nullam adversus venditorem habet actionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae zaniae antipatrae. * <a 293 s. xv k. iun. philippopoli aa. conss.>
CJ.4.49.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum venditorem carnis fide conventionis rupta tempore placito hanc non exhibuisse proponas, empti actione eum quanti interest tua tunc tibi praestitam fuisse apud praesidem provinciae convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. titio attalo. * <a 293 s. xvii k. ian. aa. conss.>
CJ.4.49.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ancillam tibi ex causa venditionis traditam venditor manumisit, libertatem alienae factae praestare non potuit. quod si post venditionem ante traditionem manumisit, pleno iure dominus constitutus civem romanam facere non prohibebatur: tibi personali propter ruptam fidem contra venditorem actione competente. * diocl. et maxim. aa. et cc. flaviae eucarpiae. * <a 293 s. x k. ian. aa. conss.>
CJ.4.49.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut periculum vini mutati, quod certum fuerat comparatum, ad emptorem, ita commodum aucti pretii pertinet. utque hoc verum est, sic certae qualitatis ac mensurae distracto vino fidem placitis servandam convenit: quo non restituto non pretii quantitatis, sed quanti interest empti competit actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. egi crispino.* <a 294 s. prid. non. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.4.49.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Fructus post perfectum iure contractum emptoris spectare personam convenit, ad quem et functionum gravamen pertinet: venditorque pretium tantum ac, si moram intercessisse probetur, usuras officio iudicis exigere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. flavio alexandro. * <a 294 s. iiii non. dec. cc. conss.>
CJ.4.49.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Emptor servorum recte de his tradendis et de eorum fuga itemque sanitate erronesque non esse aut noxa solutus repromitti sibi recte postulat. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio rusoni. * <a 294 s. v k. dec. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
