# Codex 4.1.1385-1398

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.1385-4.1.1398. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.1385

CJ.4.57.3pr.: Imperator Alexander Severus
Si iusta saturnino puellam nomine firmam agentem tunc annos septem hac lege vendiderit, ut, cum haberet annos viginti quinque, libera esset, quamvis factum ab emptore praestandae libertatis pacto non sit insertum, sed ut libera esset expressum, tamen constitutioni divorum marci et commodi locus est. * alex. a. fulcinio maximo. * <a 224 pp. x k. febr. iuliano et crispino conss.>
CJ.4.57.3.1: Imperator Alexander Severus
Ideoque impleto vicensimo quinto anno firma libera facta est nec obest ei, quod vicensimo septimo anno manumissa est, quae iam ex constitutione libera erat : et is, quem post vicensimum quintum annum ex te conceptum enixa est, ingenuus est. <a 224 pp. x k. febr. iuliano et crispino conss.>
CJ.4.57.4: Imperator Gordianus
Si is, qui pretium pro te acceperat, ut statuto tempore te libertate donaret, moram repromissae libertati praestitit, ex eo te liberam esse factam manifestum est, ex quo, cum posset dari libertas, non est praestita. et ideo ex te natos ingenuos videri procreatos non est incertae opinionis. * gord. a. corneliae iucundae. * <a 240 pp. vi k. mai. sabino et venusto conss.>
CJ.4.57.5pr.: Imperator Gordianus
Ea quidem mancipia, quorum venditio eam legem accepit, ne ad libertatem perducantur, etiamsi manumittantur, nancisci libertatem non possunt. neque enim condicio, quae personae eius cohaesit, immutari facto eius qui ea lege comparavit potest. * gord. a. aurelio marino. * <a 240 pp. xvi k. sept. sabino et venusto conss.>
CJ.4.57.5.1: Imperator Gordianus
Nec tamen, poenae exactio si qua addita est condicioni non servatae, iustam exigendi tribuit causam. <a 240 pp. xvi k. sept. sabino et venusto conss.>
CJ.4.57.5.2: Imperator Gordianus
Qua igitur ratione te poterit vocare ad officium procuratoris, qui eam legem venditioni dedit, perspici non potest, cum nec in privatorum contractibus fiscus se interponere debeat et litterae ad te missae personae factum, si non ipse manumiseris, non contineant. <a 240 pp. xvi k. sept. sabino et venusto conss.>
CJ.4.57.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si puellam ea lege vendidisti, ut manumitteretur et, si manumissa non esset, centum aurei praestarentur, non servata fide nihilo minus eam raptam e vestigio servitutis ad libertatem, quae praestari potuit, constitit, nec pecunia quasi rupta fide suscepta recte petetur, cum non mutata venditoris voluntate condicionis potestate post manumittentis factum repraesentari optima ratione placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. helvidiae rufinae. * <a 293 s. xvi k. iun. ipsis aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
