# Codex 4.1.1525-1539

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.1525-4.1.1539. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.1525

CJ.4.65.6: Imperator Alexander Severus
Nemo prohibetur rem quam conduxit fruendam alii locare, si nihil aliud convenit. * alex. a. lucilio victorino. * <a 224 pp. v k. mart. iuliano et crispino conss.>
CJ.4.65.7: Imperator Alexander Severus
Si, cum hermes vectigal octavarum in quinquennium conduceret, fidem tuam obligasti posteaque spatio eius temporis expleto, cum idem hermes in conductionem ut idoneus detinerentur, non consensisti, sed cautionem tibi reddi postulasti, non oportere te posterioris temporis periculo adstringi competens iudex non ignorabit. * alex. a. septimio terentiano mil. * <a 227 pp. v id. ian. albino et maximo conss.>
CJ.4.65.8: Imperator Alexander Severus
Licet certis annuis quantitatibus fundum conduxeris, si tamen expressum non est in locatione aut mos regionis postulat, ut, si qua labe tempestatis vel alio caeli vitio damna accidissent, ad onus tuum pertinerent, et quae evenerunt sterilitates ubertate aliorum annorum repensatae non probabuntur, rationem tui iuxta bonam fidem haberi recte postulabis, eamque formam qui ex appellatione cognoscet sequetur. * alex. a. sabiniano hygino. * <a 231 pp. k. aug. pompeiano et peligno conss.>
CJ.4.65.9: Imperator Alexander Severus
Emptori quidem fundi necesse non est stare colonum, cui prior dominus locavit, nisi ea lege emit. verum si probetur aliquo pacto consensisse, ut in eadem conductione maneat, quamvis sine scripto, bonae fidei iudicio ei quod placuit parere cogitur. * alex. a. aurelio fusco mil. * <a 234 pp. vii id. sept. maximo ii et urbano conss.>
CJ.4.65.10: Imperator Gordianus
Viam veritatis ignoras in conductionibus non succedere heredes conductoris existimans, cum, sive perpetua conductio est, etiam ad heredes transmittatur, sive temporalis, intra tempora locationis heredi quoque onus contractus incumbat. * gord. a. pomponio sabino. * <a 239 d. viii k. mart. gordiano et aviola conss.>
CJ.4.65.11: Imperator Philippus
Invitos conductores seu heredes eorum post tempora locationis impleta non esse retinendos saepe rescriptum est. * philipp. a. aurelio theodoro. * <a 244 pp. vi id. aug. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.4.65.12: Imperator Philippus
Damnum, quod per adgressuram latronum in possessionibus locatis rei tuae illatum esse proponis, a domina earundem possessionum, quam nullius criminis ream facere te dicis, sarciri nulla ratione desideras. * philipp. a. et philipp. c. aurelio nicae. * <a 245 pp. iiii k. nov. philippo a. et titiano conss.>
CJ.4.65.13pr.: Imperatores valer., gallien.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
