Latin
Book 4, lines 4.1.228-4.1.240
Justinian, Codex 4.1.228-240
Not analysed yet
CJ. 4. 6. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ancillam patrem vestrum ei, contra quem supplicastis, dedisse proponatis, interest multum, utrumne donandi animo dedit, an ob manumittendam filiam, quam ancillam existimabat, cum perfecta quidem donatio revocari non possit, causa vero dandi non secuta repetitio competat. *diocl. et maxim. aa. et cc. curioni et plotioni. *<a 293 s. ii id. mai. aa. conss. >
CJ. 4. 6. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si repetendi, quod donabas uxori eius, quem ad proficiscendum tecum huiusmodi liberalitate provocare proposueras, nullam addidisti condicionem, remanet integra donatio, cum levitati perfectam donationem revocare cupientium iure occurratur. *diocl. et maxim. aa. et cc. gerontio. *<a 293 s. vii k. sept. aa. conss. >
CJ. 4. 6. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dictam legem donationi, si non impossibilem contineat causam, ab eo qui hanc suscepit non impletam condictioni facere locum iuris dictat disciplina. quapropter si titulo liberalitatis res tuas in sponsam conferendo certam dixisti legem, nec huic illa, cum posset, paruit, successores ipsius de repetendis quae dederas, si hoc tibi placuerit, convenire non prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. flaviano. *<a 294 s. iii id. febr. cc. conss. >
CJ. 4. 6. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si liber constitutus, ut filiae tuae manumittantur, aliquid dedisti, causa non secuta de hoc tibi restituendo condictio competit. nam si quid servus de peculio domino dederit, contra eum nullam actionem habere potest: sed dominum, qui semel accipere pecuniam pro libertate passus est, aditus rector provinciae hortabitur salva reverentia (favore scilicet libertatis) placito suo stare. *diocl. et maxim. aa. et cc. bibulo. *<a 294 s. iii id. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 4. 6. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pecuniam a te datam, licet causa, pro qua data est, non culpa accipientis, sed fortuito casu secuta non est, minime repeti posse certum est. *diocl. et maxim. aa. et cc. cononianae. *<a 294 s. iii non. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 4. 6. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Advocationis causa datam pecuniam, si per eos qui acceperant, quominus susceptam fidem impleant, stetisse probetur, restituendam esse convenit. *diocl. et maxim. aa. et cc. stratonicae. *<a 294 s. xvii k. ian. cc. conss. >
CJ. 4. 7. 0. De condictione ob turpem causam.