# Codex 4.1.256-269

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.256-4.1.269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.256

CJ.4.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses provinciae, sciens furti quidem actione singulos quosque in solidum teneri, condictionis vero nummorum furtim subtractorum electionem esse ac tum demum , si ab uno satisfactum fuerit, ceteros liberari, iure proferre sententiam curabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermogeni. * <a 294 s. vi k. mai. cc. conss.>
CJ.4.8.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ante oblationem interemptae rei furtivae damnum ad furem pertinere certissimum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. aristaeneto. * <a 294 d. k. mai. cc. conss.>
CJ.4.9.0. De condictione ex lege et sine causa vel iniusta causa.
CJ.4.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet ante tempus debita exigi non possunt, tamen si te ex primipilo debitorem fisci constitutum ac patrimonium tuum exhaustum praeses provinciae compererit, ut ad solutionis securitatem solum fenebris pecuniae subsidium superesse videatur, commonebit debitorem tuum, si saltem ipse solvendo sit, ut ante definitum tempus debita tibi repraesentet, ut fisco, cuius ob necessitates publicas causam potiorem esse oportet, debita pecunia exsolvatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. ulpio. * <a 294 s. xiii k. aug. sirmi cc. conss.>
CJ.4.9.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dissolutae quantitatis retentum instrumentum inefficax penes creditorem remanere et ideo per condictionem reddi oportere non est iuris ambigui. * diocl. et maxim. aa. et cc. scylacio. * <a 293 s. iii non. april. aa. conss.>
CJ.4.9.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Mala fide possidens de proprietate victus extantibus fructibus vindicatione, consumptis vero condictione conventus horum restitutioni parere compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. galatiae. * <a 294 s. vi id. febr. cc. conss.>
CJ.4.9.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non est numeratum, quod velut acceptum te sumpsisse mutuo scripsisti, et necdum transisse tempus statutum vel intra hunc diem habitam contestationem monstrando reddi cautionem praesidali notione postulare potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 d. xvii k. ian. cc. conss.>
CJ.4.10.0. De obligationibus et actionibus.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
