# Codex 4.1.336-352

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.336-4.1.352. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.336

CJ.4.14.4: Imperator Gordianus
Licet servitutis tempore quae pecuniam matris tuae subripuisse dicitur, ob eiusmodi admissum conveniri non poterat, ad libertatem tamen perducta ( nam caput noxa sequitur) furti actione tenetur. * gord. a. heroni. * <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.4.14.5: Imperator Gordianus
Si, ut adlegas, antequam a domina manumittereris, fundos eius coluisti posteaque adempto peculio libertate donatus es, ob reliqua, si qua pridem contracta sunt, res bonorum, quas postea propriis laboribus quaesisti, inquietari minime possunt. * gord. a. chresto. * <a 243 pp. xvi k. dec. arriano et papo conss.>
CJ.4.14.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive servi sunt ii, quorum precibus fecisti mentionem, domi eos conveni, quia inter dominos ac servos iudicium constare nullum potest: sive post delictum manumissi sunt, ex antecedentibus post datam libertatem eos nulla ratio iuris a dominis quondam conveniri patitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. feliciano. * <a 293 d. ii id. april. byzantio aa. conss.>
CJ.4.14.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane si post manumissionem quid illicite commiserunt, hoc apud praesidem provinciae argue accepturus ex iure sententiam. <a 293 d. ii id. april. byzantio aa. conss.>
CJ.4.15.0. Quando fiscus vel privatus debitoris sui debitores exigere potest.
CJ.4.15.1: Imperatores Severus, Antoninus
Propter aes alienum pupilli res tutoris, qui nihil ex bonis eius tenet, pignori capi non oportet. * sev. et ant. aa. valeriano. * <a 197 pp. xi k. iun. laterano et rufino conss.>
CJ.4.15.2: Imperator Antoninus
Si in causa iudicati valentis, quem tibi condemnatum esse proponis, nihil est, quod sine quaestione pignoris loco capi et distrahi possit, debitores eius conventi ad solutionem auctoritate praesidis provinciae compelluntur. * ant. a. marco. * <a 205 d. vi non. april. geta cons.>
CJ.4.15.3: Imperator Gordianus
Si debitum non infitiantur hi, quos obnoxios debitoribus fisci esse proponis, potest videri non esse iniquum quod desideras, ut ad solutionem per officium procuratoris compellantur. nam si quaestio aliqua refertur, id concedi non oportere et ipse perspicis. * gord. a. primiano. * <a 240 pp. vi k. febr. sabino ii et venusto conss.>
CJ.4.15.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non prius ad eos, qui debitoribus fisci nostri sunt obligati, actionem fiscalem extendi oportere, nisi patuerit principales reos idoneos non esse, certissimi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. zosimo. * <a 293 s. xii k. mai. aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
