Latin
Book 4, lines 4.1.393-4.1.412
Justinian, Codex 4.1.393-412
Not analysed yet
CJ. 4. 19. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Ut creditor, qui pecuniam petit, numeratam implere cogitur, ita rursum debitor, qui solutam adfirmat, eius rei probationem praestare debet. *sev. et ant. aa. faustino. *<a 196 pp. prid. k. iul. dextro ii et prisco conss. >
CJ. 4. 19. 2: Imperator Antoninus
Possessiones, quas ad te pertinere dicis, more iudiciorum persequere. nec enim possessori incumbit necessitas probandi eas ad se pertinere, cum te in probatione cessante dominium apud eum remaneat. *ant. a. auluzano. *<a 215 pp. xv k. dec. laeto et cereale conss. >
CJ. 4. 19. 3: Imperator Alexander Severus
Ex persona collegae avi vestri conveniri non debetis, si eundem collegam tempore depositi officii solvendo fuisse ostenderitis. *alex. a. leaenae et lupo. *<a 231 pp. v k. ian. pompeiano et peligno conss. >
CJ. 4. 19. 4: Imperator Alexander Severus
Proprietatis dominium non tantum instrumento emptionis, sed ex quibuscumque aliis legitimis probationibus ostenditur. *alex. a. avito. *<a 222 pp. k. nov. alexandro a. cons. >
CJ. 4. 19. 5: Imperator Philippus
Instrumenta domestica seu privata testatio seu adnotatio, si non aliis quoque adminiculis adiuventur, ad probationem sola non sufficiunt. *philipp. a. et philipp. c. sertorio. *<a 245 pp. vii id. april. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 4. 19. 6pr. : Imperator Philippus
Rationes defuncti, quae in bonis eius inveniuntur, ad probationem sibi debitae quantitatis solas sufficere non posse saepe rescriptum est. *philipp. a. et c. romulo. *<a 245 pp. id. mai. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 4. 19. 6. 1: Imperator Philippus
Eiusdem iuris est et si in ultima voluntate defunctus certam pecuniae quantitatem aut etiam res certas deberi sibi significaverit. <a 245 pp. id. mai. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 4. 19. 7: Imperator gallien.
Exemplo perniciosum est, ut ei scripturae credatur, qua unusquisque sibi adnotatione propria debitorem constituit. unde neque fiscum neque alium quemlibet ex suis subnotationibus debiti probationem praebere posse oportet. *gallien. a. sabino. *<a 262 pp. prid. non. sept. gallieno a. v et faustino conss. >
CJ. 4. 19. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Frustra veremini, ne ab eo qui lite pulsatur probatio exigatur. *diocl. et maxim. aa. publicio et optato. *<a 289 pp. xiii k. dec. basso et quintiano conss. >
CJ. 4. 19. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te minorem quinque et viginti annis esse proponas, adire praesidem provinciae debes et de aetate probare. *diocl. et maxim. aa. et cc. marcianae. *<a 293 d. id. april. aa. conss. >