# Codex 4.1.393-412

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.393-4.1.412. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.393

CJ.4.19.1: Imperatores Severus, Antoninus
Ut creditor, qui pecuniam petit, numeratam implere cogitur, ita rursum debitor, qui solutam adfirmat, eius rei probationem praestare debet. * sev. et ant. aa. faustino. * <a 196 pp. prid. k. iul. dextro ii et prisco conss.>
CJ.4.19.2: Imperator Antoninus
Possessiones, quas ad te pertinere dicis, more iudiciorum persequere. nec enim possessori incumbit necessitas probandi eas ad se pertinere, cum te in probatione cessante dominium apud eum remaneat. * ant. a. auluzano. * <a 215 pp. xv k. dec. laeto et cereale conss.>
CJ.4.19.3: Imperator Alexander Severus
Ex persona collegae avi vestri conveniri non debetis, si eundem collegam tempore depositi officii solvendo fuisse ostenderitis. * alex. a. leaenae et lupo. * <a 231 pp. v k. ian. pompeiano et peligno conss.>
CJ.4.19.4: Imperator Alexander Severus
Proprietatis dominium non tantum instrumento emptionis, sed ex quibuscumque aliis legitimis probationibus ostenditur. * alex. a. avito. * <a 222 pp. k. nov. alexandro a. cons.>
CJ.4.19.5: Imperator Philippus
Instrumenta domestica seu privata testatio seu adnotatio, si non aliis quoque adminiculis adiuventur, ad probationem sola non sufficiunt. * philipp. a. et philipp. c. sertorio. * <a 245 pp. vii id. april. philippo a. et titiano conss.>
CJ.4.19.6pr.: Imperator Philippus
Rationes defuncti, quae in bonis eius inveniuntur, ad probationem sibi debitae quantitatis solas sufficere non posse saepe rescriptum est. * philipp. a. et c. romulo. * <a 245 pp. id. mai. philippo a. et titiano conss.>
CJ.4.19.6.1: Imperator Philippus
Eiusdem iuris est et si in ultima voluntate defunctus certam pecuniae quantitatem aut etiam res certas deberi sibi significaverit. <a 245 pp. id. mai. philippo a. et titiano conss.>
CJ.4.19.7: Imperator gallien.
Exemplo perniciosum est, ut ei scripturae credatur, qua unusquisque sibi adnotatione propria debitorem constituit. unde neque fiscum neque alium quemlibet ex suis subnotationibus debiti probationem praebere posse oportet. * gallien. a. sabino. * <a 262 pp. prid. non. sept. gallieno a. v et faustino conss.>
CJ.4.19.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Frustra veremini, ne ab eo qui lite pulsatur probatio exigatur. * diocl. et maxim. aa. publicio et optato. * <a 289 pp. xiii k. dec. basso et quintiano conss.>
CJ.4.19.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te minorem quinque et viginti annis esse proponas, adire praesidem provinciae debes et de aetate probare. * diocl. et maxim. aa. et cc. marcianae. * <a 293 d. id. april. aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
