# Codex 4.1.413-426

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.413-4.1.426. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.413

CJ.4.19.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque natales tui, licet ingenuum te probare possis, neque honores, quibus te functum esse commemoras, idoneam probationem pro filiae tuae ingenuitate continent, cum nihil prohibeat et te ingenuum et eam ancillam esse. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. * <a 293 d. xviii k. mai. aa. conss.>
CJ.4.19.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si scriptum heredem ab amita tua vel testamenti vitio vel quacumque alia ratione non posse obtinere hereditatem probari a te posse confidis, de hac hereditate apud rectorem provinciae agere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. antoniae. * <a 293 s. v k. ami. heracliae aa. conss.>
CJ.4.19.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum res non instrumentis gerantur, sed in haec gestae rei testimonium conferatur , factam emptionem et in vacuam possessionem inductum patrem tuum pretiumque numeratum quibus potes iure proditis probationibus docere debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. chroniae. * <a 293 d. v non. oct. aa. conss.>
CJ.4.19.13pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non epistulis necessitudo consanguinitatis, sed natalibus vel adoptionis sollemnitate coniungitur, nec adversus absentem hereditatis dividundae gratia velut contra fratrem pro ancilla petitus arbiter substantiae perimit veritatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. iustino. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>
CJ.4.19.13.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive itaque quasi ad sororem, quam ancillam te posse probare confidis, epistulam emisisti, sive familiae erciscundae quasi pro coherede petitus arbiter doceatur , fraternitatis quaestio per haec tolli non potuit. <a 293 d. k. dec. aa. conss.>
CJ.4.19.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non nudis adseverationibus nec ementita professione, licet utrique consentiant, sed matrimonio legitimo concepti vel adoptione sollemni filii civili iure patri constituuntur. si itaque hunc contra quem supplicas alienum esse confidis, per te vel per procuratorem adfirmationem eius falsam detege. * diocl. et maxim. aa. et cc. muciano. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>
CJ.4.19.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Vis eius, qui se dominum contendit, ad imponendum onus probationis servo minime prodest. cum igitur aufugisse te de domo severi profitearis, verum nec ab illo iusto initio, sed per violentiam adseveres esse detentum, inquisito prius, an in possessionem libertatis sine dolo malo constitutus sis, tunc etiam, onus probationis qui debeat subire, per huiusmodi eventum declarabitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonino. * <a 293 d. vi k. ian. aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
