# Codex 4.1.427-442

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.427-4.1.442. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.427

CJ.4.19.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive possidetis praedia, quae a patre communi sibi fratres emancipati donata contendentes vindicant, ipsis incumbit facti probationis necessitas, sive ipsis ea praedia, quasi a patre vestro sibi donata, tenentibus vos heredes constituti patris petitis, ut intentionem vestram non constitisse detegant, unde domini facti sunt, emergente quaestione docere compelluntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. philippo et sebastianae. * <a 294 d. x k. febr. cc. conss.>
CJ.4.19.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Matrem tuam consecutam libertatem ac te post editam, ut ingenua probari possis, ostendi convenit. quod enim fratribus tuis nulla movetur quaestio, ad defensionem tuam nihil prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. paulinae. * <a 294 d. v id. febr. cc. conss.>
CJ.4.19.18pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum precibus tuis significes ignorante te praedium eum cuius meministi sibi velut a te donatum instrumentis inseri fecisse, si vera sunt quae indidisti, nec ad nomen factae donationis fundus iste pervenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. violentillae. * <a 294 d. vii id. april. byzantii cc. conss.>
CJ.4.19.18.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde adito iudice competenti probare te oportet contra tuam voluntatem hunc fundum instrumento adversarium tuum sibi adscribi laborasse, ut secundum tenorem rescripti nostri possis consequi sententiam. <a 294 d. vii id. april. byzantii cc. conss.>
CJ.4.19.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Exceptionem dilatoriam opponi quidem initio, probari vero, postquam actor monstraverit quod adseverat, oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. menandro. * <a 294 d. xvi k. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.4.19.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si de possessione servitutis emptionis instrumentis subtractis in libertatem proclamat eutychia, cum petitori probationis onus incumbat, intentione sua defecta his iuvari minime potest. nam si in servitutem petatur, ad emptionis probationem non est indiciis aliis opus, sed instrumentorum furtum monstrare sufficit. * diocl. et maxim. aa. et cc. phronimae. * <a 294 iiii non. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.4.19.21pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad probationem uti dominii aliena subtrahentes instrumenta his minime possunt, quippe cum horum lectio non recitantem, sed quem tenor scripturae designat, adiuvat. * diocl. et maxim. aa. et cc. crispo. * <a 294 s. vi id. dec. singiduni cc. conss.>
CJ.4.19.21.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum itaque nec cetera probationum indicia reprobentur, iure competenti praediorum, quae in quaestionem veniunt, dominium ad te ostendae pertinere. nam res vindicantem ab emptore suos numeratos nummos adseverantem erga probationem laborare non convenit, si quidem huiusmodi, licet probetur, factum intentioni nullum praestet adminiculum. <a 294 s. vi id. dec. singiduni cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
