# Codex 4.1.486-500

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.486-4.1.500. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.486

CJ.4.21.0. De fide instrumentorum et amissione eorum et antapochis faciendis et de his quae sine scriptura fieri possunt.
CJ.4.21.1: Imperator Antoninus
Debitores tuos quibuscumque rationibus debere tibi pecuniam si probaveris, ad solutionem compellet aditus praeses provinciae : nec oberit tibi amissio instrumentorum, si modo manifestis probationibus eos debitores esse apparuerit. * ant. a. septimiae marciae. * <a 213 pp. v id. sept. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.4.21.2: Imperator Alexander Severus
Si uteris instrumento, de quo alius accusatus falsi victus est, et paratus es, si ita visum fuerit a quo pecuniam petis, eiusdem criminis te reum facere et discrimen periculi poenae legis corneliae subire, non oberit sententia, a qua nec is contra quem data est appellavit nec tu, qui tunc crimini non eras subiectus, appellare debuisti. * alex. a. maniliano. * <a 223 pp. iii k. oct. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.4.21.3: Imperator Alexander Severus
Si adversarius tuus apud acta praesidis provinciae, cum fides instrumenti quod proferebat in dubium revocaretur non se usurum contestatus est, vereri non debes , ne ex ea scriptura, quam non esse veram etiam professione eius constitit, negotium denuo repetatur. * alex. a. aeliano. * <a 226 pp. iii non. mai. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.4.21.4: Imperator Gordianus
Illatae dispensatori pecuniae, si ob amissorum instrumentorum casum probatione defeceris, inspectio rationum fiscalium fidem demonstrabit. * gord. a. marciano. * <a 239 d. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.4.21.5: Imperator Gordianus
Sicut iniquum est instrumentis vi ignis extinctis debitores quantitatum debitarum renuere solutionem, ita non statim casum conquerentibus facile credendum est. intellegere itaque debetis non existentibus instrumentis vel aliis argumentis probare fidem precibus vestris adesse. * gord. a. aurelio prisco et marco mil. * <a 240 pp. iii k. iul. sabino ii et venusto conss.>
CJ.4.21.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Statum tuum natali professione perdita mutilatum non esse certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. luscidi. * <a 286 d. xiii k. febr. nicomediae maximo ii et aquilino conss.>
CJ.4.21.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si sollemnibus stipendiis honeste sacramento solutus es, licet super huiusmodi re instrumenta, ut dicis, facta perdita sunt, tamen, si aliis evidentibus probationibus veritas ostendi potest, veteranorum privilegia etiam te usurpare posse dubium non est. * diocl. et maxim. aa. zinimae. * <a 286 d. xv k. iun. maximo ii et aquilino conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
