# Codex 4.1.501-518

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.501-4.1.518. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.501

CJ.4.21.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si constiterit proprietatem possessionis de qua agitur apud vos esse, providebit iudex ex persona fructuarii nullum praeiudicium dominio comparari propter amissionem instrumentorum. * diocl. et maxim. aa. alexandrae. * <a 287 d. xv k. mart. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.4.21.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Instrumentis etiam non intervenientibus semel divisio recte facta non habeatur irrita. * diocl. et maxim. aa. et cc. aristaeneto. * <a 293 pp. vi k. iul. aa. conss.>
CJ.4.21.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum instrumentis etiam non intervenientibus venditio facta rata maneat, consequenter amissis etiam quae intercesserant non tolli substantiam veritatis placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. victorino. * <a 294 d. viii k. nov. reginassi cc. conss.>
CJ.4.21.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Emancipatione facta, etsi actorum tenor non existat, si tamen aliis indubiis probationibus vel ex personis vel ex instrumentorum incorrupta fide factam esse emancipationem probari possit, actorum interitu veritas convelli non solet. * diocl. et maxim. aa. et cc. theageni. * <a 294 d. iii id. nov. cc. conss.>
CJ.4.21.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus in vacuam inductus praedii donationis causa possessionem, quod eius facti praetermissum instrumentum adseveratur, hanc obtinere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc.Dionysiae. * <a 294 d. id. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.4.21.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Apud eos, qui rem gestam ignoraverunt, amissorum instrumentorum habita testatio nihil ad probationem veritatis prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. leontio. * <a 294 d. xvi k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.4.21.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Scripturae diversae et fidem sibi invicem derogantes ab una eademque parte prolatae nihil firmitatis habere potuerunt. * diocl. et maxim. a. et c. ad severum com. hispaniarum. * <a 333 d. iiii non mai. constantinopoli dalmatio et zenophilo conss.>
CJ.4.21.15: Imperator Constantinus
In exercendis litibus eandem vim obtinent tam fides instrumentorum quam depositiones testium. * constant. a. ad pop. * <a 317 d. romae xii k. aug. gallicano et basso conss.>
CJ.4.21.17pr.: Imperator Justinianus
Contractus venditionum vel permutationum vel donationum, quas intimari non est necessarium, dationis etiam arrarum vel alterius cuiuscumque causae, illos tamen , quos in scriptis fieri placuit, transactionum etiam, quas instrumento recipi convenit, non aliter vires habere sancimus, nisi instrumenta in mundum recepta subscriptionibusque partium confirmata et, si per tabellionem conscribantur, etiam ab ipso completa et postremo a partibus absoluta sint, ut nulli liceat prius , quam haec ita processerint, vel a scheda conscripta, licet litteras unius partis vel ambarum habeat, vel ab ipso mundo, quod necdum est impletum et absolutum , aliquod ius sibi ex eodem contractu vel transactione vindicare: adeo ut nec i llud in huiusmodi venditionibus liceat dicere, quod pretio statuto necessitas venditori imponitur vel contractum venditionis perficere vel id quod emptoris interest ei persolvere. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
