Latin
Book 4, lines 4.1.519-4.1.528
Justinian, Codex 4.1.519-528
Not analysed yet
CJ. 4. 21. 17. 1: Imperator Justinianus
Quae tam in postea conficiendis instrumentis quam in his, quae iam scripta nondum autem absoluta sunt, locum habere praecipimus, nisi iam super his transactum sit vel iudicatum, quae retractari non possunt: exceptis emptionalibus tantum instrumentis iam vel in scheda vel in mundo conscriptis, ad quae praesentem sanctionem non extendimus, sed prisca iura in his tenere concedimus. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 4. 21. 17. 2: Imperator Justinianus
Illud etiam adicientes, ut et in posterum, si quae arrae super facienda emptione cuiuscumque rei datae sunt sive in scriptis sive sine scriptis, licet non sit specialiter adiectum, quid super isdem arris non procedente contractu fieri oporteat, tamen et qui vendere pollicitus est, venditionem recusans in duplum eas reddere cogatur, et qui emere pactus est, ab emptione recedens datis a se arris cadat, repetitione earum deneganda. <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons. >
CJ. 4. 21. 18: Imperator Justinianus
Iudices sive in hac inclita urbe sive in provinciis ea quae disposuimus (ut possint, si hoc perspexerint, occasione testium in aliis locis degentium litigantes vel procuratores eorum ibi destinare, ut depositionibus, sub utriusque partis praesentia factis res ad eos referatur) etiam in illis servare volumus, qui prolatis instrumentis fidem adhibere exiguntur, ut, si poposcerint in aliis locis id eis facere permitti et hoc iuste peti iudex invenerit, similis proferatur sententia, ut, postquam in locis opportunis fides instrumento data vel minus data fuerit, referatur negotium ad priorem iudicem. *iust. a. menae pp. *<a 529 d. viii id. april. decio vc. cons. >
CJ. 4. 21. 19pr. : Imperator Justinianus
Plures, apochis vel redituum vel usurarum perceptis, si quando super his fuerit dubitatio exorta, eas habere negando ius agentium faciunt vacillare, cum coloni ad dominum certantes et sibi iniquam forte libertatem vindicantes vel debitores creditoribus suis temporalem praescriptionem opponere cupientes ad easdem infitiationes perveniunt. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 d. xii k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 4. 21. 19. 1: Imperator Justinianus
Quod resecantes iubemus, ut in praefatis casibus vel aliis privatis similibus ,si voluerit is qui apocham conscripsit vel exemplar cum subscriptione eius qui apocham suscepit ab eo accipere vel antapocham suscipere, omnis ei licentia hoc facere concedatur: necessitate imponenda apochae susceptori antapocham reddere, ita tamen, ut si hoc is qui apocham conscribit facere neglexerit vel non curaverit, nullum ei praeiudicium ex eo, quod antapocham non recepit, generetur, cum hoc, quod pro quibusdam introductum est, inferre eis iacturam minime rationi convenit aequitatis. <a 529 d. xii k. oct. chalcedone decio vc. cons. >