Latin
Book 4, lines 4.1.541-4.1.549
Justinian, Codex 4.1.541-549
Not analysed yet
CJ. 4. 21. 21. 1: Imperator Justinianus
Et postquam hoc ab actore vel petitore fuerit iuratum et inscriptionum pagina apud competentem iudicem deposita, tunc necessitatem imponi ei, qui protulit chartam de qua quaeritur, iterum eam apud iudicem criminis proferre, quatenus possit apud eum crimen falsitatis ventilari. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 4. 21. 21. 2: Imperator Justinianus
Sin autem dicat non esse sibi possibile eam ostendere, quia per fortuitos casus huiusmodi copia ei abrepta est, tunc subeat sacramentum, quod neque habet eandem chartulam neque alii eam dedit nec apud alium voluntate eius constituta est nec dolo malo fecit, quominus ea appareat, sed re vera ipsa chartula sine omni dolo deperdita est et productio eius sibi impossibilis est: et si tale subeat sacramentum, ab huiusmodi necessitate eum relaxari. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 4. 21. 21. 3: Imperator Justinianus
Quod si praedictum iusiurandum subire minime maluerit, tunc quasi falsa chartula nullas habeat vires adversus eum, contra quem prolata est, sed sit penitus vacuata: neque enim ulterius poenam produci contra eos qui non iuraverunt volumus, cum forsitan quidam subtili reverentia tenti nec verum sacramentum praestare patiuntur. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 4. 21. 21. 4: Imperator Justinianus
Eandem autem copiam ei praestamus, donec causa apud iudicem ventilatur. si enim iam plenissimum finem accepit et neque per appellationem suspensa est neque per solitam retractationem adhuc lis vivere speratur, tunc satis durum est huiusmodi querellae indulgeri, ne in infinitum causae retractentur et sopita iam negotia per huiusmodi viam iterum aperiantur et contrarium aliquid nostro eveniat proposito. <a 530 d. v k. mart. lampadio et oresta vv. cc. conss. >
CJ. 4. 22. 0. Plus valere quod agitur quam quod simulate concipitur.