Latin
Book 4, lines 4.1.586-4.1.598
Justinian, Codex 4.1.586-598
Not analysed yet
CJ. 4. 24. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pignus in bonis debitoris permanere ideoque ipsi perire in dubium non venit. cum igitur adseveres in horreis pignora deposita, consequens est secundum ius perpetuum, pignoribus debitori pereuntibus, si tamen in horreis, quibus et alii solebant publice uti, res depositae sunt, personalem actionem debiti reposcendi causa integram te habere. *diocl. et maxim. aa. et cc. georgio. *<a 293 pp. vi non. mai. mediolani aa. conss. >
CJ. 4. 24. 10pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec creditores nec qui his successerunt adversus debitores pignori quondam res nexas petentes, reddita iure debita quantitate vel his non accipientibus oblata et consignata et deposita, longi temporis praescriptione muniri possunt. *diocl. et maxim. aa. et cc. apollodorae. *<a 293 d. non. mai. ipsis aa. conss. >
CJ. 4. 24. 10. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde intellegis, quod, si originem rei probare potes, adversario tenente vindicare dominium debeas. <a 293 d. non. mai. ipsis aa. conss. >
CJ. 4. 24. 10. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ut autem creditor pignoris defensione se tueri possit, extorquetur ei necessitas probandi debiti vel, si tu teneas, per vindicationem pignoris hoc idem inducitur et tibi non erit difficilis vel solutione vel oblatione atque sollemni depositione pignoris liberatio. <a 293 d. non. mai. ipsis aa. conss. >
CJ. 4. 24. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pignoris causa res obligatas soluto debito restitui debere pigneraticiae actionis natura declarat. quo iure, si titulo pignoris obligasti mancipia, per eandem actionem uti potes, nec creditor citra conventionem vel praesidalem iussionem debiti causa res debitoris arbitrio suo auferre potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. ammiano. *<a 294 d. v k. ian. sirmi ipsis cc. conss. >
CJ. 4. 24. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quominus fructuum, quos creditor ex rebus obligatis accepit, habita ratione ac residuo debito soluto, vel si per creditorem factum fuerit. quominus solveretur, pignora quae in eadem causa durant restituat debitori, nullo spatio longi temporis defenditur. *diocl. et maxim. aa. et cc. heraisco. *<a 294 d. xii k. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 4. 25. 0. De exercitoria et institoria actione.