# Codex 4.1.612-622

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.612-4.1.622. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.612

CJ.4.26.1: Imperatores Severus, Antoninus
Cum filius familias tutor aut curator datur, pater tutelae vel negotiorum gestorum iudicio de peculio et de in rem verso conveniendus est. quod si voluntate eius filius decurio sit creatus et a magistratibus tutor constitutus, pater in solidum satisfacere cogitur, cum id onus exemplo ceterorum munerum civilium inductum intellegatur. * sev. et ant. aa. aelio. * <a 196 d. vii id. nov. dextro ii et prisco conss.>
CJ.4.26.2: Imperatores Severus, Antoninus
Eius rei nomine, quae cum filio familias contracta est sive sua voluntate sive eius in cuius potestate fuit, sive in peculium ipsius sive in rem patris ea pecunia redacta est, et si paterna hereditate abstinuit, actionem nisi in id quod facere possit non dari perpetui edicti interpretatione declaratum est. * sev. et ant. aa. annio. * <a 196 pp. viii k. dec. dextro ii et prisco conss.>
CJ.4.26.3: Imperator Antoninus
Etiam si non mandante neque subscribente neque iubente domina pecuniam mutuam servo priscae dedisses, tamen ea quantitas si in rem dominae eius iustis erogationibus versa est, de in rem verso apud suum iudicem eam conveni, consecuturus secundum iuris formam id quod tibi deberi apparuerit. * ant. a. artemoni. * <a 215 d. iii k. iul. laeto ii et cereale conss.>
CJ.4.26.4: Imperator Antoninus
Si ex contractu patris iussu eius pecuniam accepisti teque eius hereditate abstines, frustra vereris, ne a creditoribus eius conveniaris. * ant. a. leontio. * <a 216 d. v k. ian. sabino et anullino conss.>
CJ.4.26.5: Imperator Alexander Severus
Nulla res prohibet filios familias, si pro aliis maiores viginti quinque annis fideiusserint, actione adversus eos competenti teneri. sed si dumtaxat de peculio tecum agatur, defensionibus, si quae tibi competunt, uteris. * alex. a. asclepiadi. * <a 223 pp. vi id. dec. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.4.26.6: Imperatores valer., gallien.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
