Latin
Book 4, lines 4.1.623-4.1.635
Justinian, Codex 4.1.623-635
Not analysed yet
Si servus tuus sine permissu tuo accepta pecunia mutua in usurarum vicem habitandi facultatem concessit, nullo iure adversarius tuus hospitium ex hac causa sibi vindicat, cum te servi factum non obligaverit: et ingrediens rem tuam contra vim eius auctoritate competentis iudicis protegeris. *valer. et gallien. aa. et valer. nob. c. matronae. *<a 259 d. xii k. iul. aemiliano et basso conss. >
CJ. 4. 26. 7pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ei, qui servo alieno dat mutuam pecuniam, quamdiu superest servus, item post mortem eius intra annum de peculio contra dominum competere actionem vel, si in rem domini haec versa sit quantitas, post annum etiam esse honorariam non est ambigui iuris. *diocl. et maxim. aa. et cc. crescenti. *<a 293 d. non. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 4. 26. 7. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quapropter si quidem in rem domini versa pecunia est, heredes eius convenire potes de ea summa, quae in rem ipsius processit. <a 293 d. non. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 4. 26. 7. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si vero hoc probari non potest, consequens est, ut superstite quidem servo dominum de peculio convenias vel, si iam servus rebus humanis exemptus est vel distractus seu manumissus nec annus excessit, de peculio quondam adversus eum experiri possis. <a 293 d. non. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 4. 26. 7. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Alioquin si cum libero rem agente eius, cuius precibus meministi, contractum habuisti et eius personam elegisti, pervides contra dominum nullam te habuisse actionem, nisi vel in rem eius pecunia processit vel hunc contractum ratum habuit. <a 293 d. non. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 4. 26. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ex alio contractu, non ex illicita mutui datione debitor extitisti vel quod patrem tuum in fide suscepisti, tam in patris positus potestate iure teneris quam etiam morte genitoris tui iuris effectus: et si quidem patris heres extitisti ,in solidum, alioquin in quantum facere potes, secundum edicti formam. sed et si emancipatione tui iuris factus es, similiter conveniri te posse debes intellegere. *diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. *<a 293 d. vi id. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 4. 26. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si mandator pro filio tuo extitisti vel iussu tuo cum eo quem in potestate tunc habuisti contractum est, intellegis et sorti et usuris te parere oportere, si te his omnibus obligasti, ut res quae pignoris iure detinentur liberari possint. quod si fideiussor creditae pecuniae intercessisti, teneri te ex ea obligatione explorati iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. diogenio. *<a 294 d. iii k. mai. cc. conss. >