# Codex 4.1.665-678

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.665-4.1.678. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.665

CJ.4.27.3pr.: Imperator Justinianus
Cum per liberam personam, si pecunia alterius nomine fuerit numerata, adquiritur ei cuius nomine pecunia credita est per huiusmodi numerationem condictio, non autem hypotheca vel pignus, quae procuratori data vel supposita sunt, dominis contractus adquiritur, talem differentiam expellentes sancimus et condictionem et hypothecariam actionem vel pignus ipso iure et sine aliqua cessione ad dominum contractus pervenire. * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d. k. nov. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.27.3.1: Imperator Justinianus
Si enim procuratori necessitas legibus imposita est domino contractus cedere actionem, quare non ab initio quemadmodum in personali actione cessio supervacua videbatur, non etiam in hypothecis et pignoribus simili modo dominus contractus habeat hypothecariam actionem seu pignoris vinculum vel retentionem sibi adquisitam? <a 530 d. k. nov. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.28.0. Ad senatus consultum macedonianum.
CJ.4.28.1: Imperator pertinax
Si filius, cum in potestate patris esset, mutuam a te pecuniam accepit, cum se patrem familias diceret, eiusque adfirmationi credidisse te iusta ratione edocere potes, exceptio ei denegabitur. * pertinax a. atilio. * <a . 193 pp. x k. april. falcone et claro conss.>
CJ.4.28.2: Imperatores Severus, Antoninus
Zenodorus cum sui iuris esse publico videretur aut patris voluntate contraxit aut in eam rem pecuniam accepit, quae patris oneribus incumberet, vel suae potestatis constitutus novatione facta fidem suam obligavit vel alias agnovit debitum , non esse locum decreto amplissimi ordinis rationis est. * sev. et ant. aa. sophiae. * <a 198 pp. v k. mart. saturnino et gallo conss.>
CJ.4.28.3: Imperatores Severus, Antoninus
Si filius familias aliquid mercatus pretium stipulanti venditori cum usurarum accessione spondeat, non esse locum senatus consulto, quo fenerare filiis familias prohibitum est, nemini dubium est: origo enim potius obligationis quam titulus actionis considerandus est. * sev. et ant. aa. macrino. * <a 198 pp. id. mart. saturnino et gallo conss.>
CJ.4.28.4: Imperatores Severus, Antoninus
Si permittente patre filio familias pecuniam mutuam dedisti, senatus consulti potestas non intervenit, et ideo persecutio pignoris quod in bonis patris fuit non denegabitur, praesertim cum eidem filius heres extiterit, modo si nullus alius iure conventionis ratione temporis et ordinis potior apparuerit. * sev. et ant. aa.Cyrillae. * <a 201 pp. xii k. mai. fabiano et muciano conss.>
CJ.4.28.5pr.: Imperator Alexander Severus

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
