# Codex 4.1.692-706

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.692-4.1.706. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.692

CJ.4.29.0. Ad senatus consultum velleianum.
CJ.4.29.1: Imperator Antoninus
Mulieribus, quae alienam obligationem suscipiunt aut in se transferunt, si id contrahentes non ignorant, senatus consulto subvenitur. sed si pro aliis, cum obligatae non essent, pecuniam exsolvunt, intercessione cessante repetitio nulla est. * ant. a. lucillae. * <a 212 pp. non. dec. carviti duobus aspris conss.>
CJ.4.29.2: Imperator Antoninus
Frustra senatus consulti exceptione, quod de intercessionibus feminarum factum est, uti temptasti, quoniam principaliter ipsa debitrix fuisti. eius enim senatus consulti exceptio tunc mulieri datur, cum principaliter ipsa nihil debet, sed pro alio debitore apud creditorem eius intercessit: sin autem pro creditore suo aliis se obligaverunt vel ab eo se vel debitorem suum delegari passae sunt, huiusmodi senatus consulti auxilium non habent. * ant. a. nepotianae. * <a 213 pp. iii id. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.4.29.3: Imperator Antoninus
Si, cum ipse mutuam pecuniam acciperes, mater tua contra amplissimi ordinis consultum fidem suam interposuit, exceptione tueri potest. * ant. a. servato. * <a 213 pp. iii id. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.4.29.4pr.: Imperator Alexander Severus
Senatus consultum locum habet, sive eam obligationem, quae in alterius persona constitit, mulier in se transtulerit vel participaverit sive, cum alius pecuniam acciperet, ipsa se constituit ab initio ream, quod et in rerum earum pro aliis obligationibus admissum est. * alex. a. alexandriae. * <a 223 pp. vi k. ian. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.4.29.4.1: Imperator Alexander Severus
Sed si praedia tua annis maior viginti quinque vendidisti et pro marito pecuniam solvisti, deficit auxilium senatus consulti. <a 223 pp. vi k. ian. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.4.29.5: Imperator Alexander Severus
Si sine voluntate tua res tuae a marito tuo pignori datae sunt, non tenentur. quod si consensisti obligationi sciente creditrice, auxilio senatus consulti uti potes. quod si patientiam praestitisti, ut quasi suas res maritus obligaret, decipere voluisti mutuam pecuniam dantem et ideo tibi non succurretur senatus consulto, quo infirmitati, non calliditati mulierum consultum est. * alex. a. popiliae. * <a 224 d. xv k. iul. iuliano et crispino conss.>
CJ.4.29.6pr.: Imperator Alexander Severus
Si mater, cum filiorum suorum gereret patrimonium, tutoribus eorum securitatem promiserit et fideiussorem praestiterit vel pignora dederit, quoniam quodammodo suum negotium gessisse videtur, senatus consulti auxilio neque ipsa neque fideiussor ab ea praestitus neque res eius pigneratae adiuvantur. * alex. a. torquato. * <a 228 pp. vi id. oct. modesto et probo conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
