Latin
Book 4, lines 4.1.707-4.1.722
Justinian, Codex 4.1.707-722
Not analysed yet
CJ. 4. 29. 6. 1: Imperator Alexander Severus
Sin autem tutore se excusare volente ipsa se interposuit indemnitatem ei repromittens, auxilio senatus consulti uti minime prohibetur. <a 228 pp. vi id. oct. modesto et probo conss. >
CJ. 4. 29. 6. 2: Imperator Alexander Severus
Sin vero tutores petiit et sponte periculum suscepit, quominus teneatur, auctoritate iuris tuetur. <a 228 pp. vi id. oct. modesto et probo conss. >
CJ. 4. 29. 7: Imperator Gordianus
Si sciens creditor a marito propter proprium debitum fundum mulieris, licet ea consentiente, pignori accepit, propter senatus consulti auxilium vendendo eum dominium mulieri auferre nequivit, nec tibi necesse est praestito pretio emptori vindicare, si matri heres extitisti. *gord. a. viviano. *<a 238 pp. xii k. oct. pio et pontiano conss. >
CJ. 4. 29. 8pr. : Imperator Gordianus
Si paternam obligationem non tantum masculini sexus, verum etiam filiae emancipatae in se receperunt, quamvis filiae virilibus obligationibus eximantur propter exceptionem, quae ex senatus consulto velleiano descendit, tamen filios in id quod se obligaverunt teneri filiarumque subducta persona patrem in id conveniri posse, in quo conveniretur, si filiae non intercessissent, dubium non est. *gord. a. tryphoni. *<a 238 pp. non. oct. pio et pontiano conss. >
CJ. 4. 29. 8. 1: Imperator Gordianus
Pignora tamen patris, etsi in posteriorem obligationem accepta sunt, sine dubio tenentur: sed et si in priore fuerunt, quatenus ad patrem per restitutoriam actionem redit, hactenus tenebuntur. <a 238 pp. non. oct. pio et pontiano conss. >
CJ. 4. 29. 9: Imperator Gordianus
Quamvis pro alio solvere possit mulier, tamen si praecedente obligatione, quam senatus consultum de intercessionibus efficacem esse non sinit, solutionem fecerit eius senatus consulti beneficio munitam se ignorans, locum habet repetitio. *gord. a. proculo. *<a 239 pp. non. iul. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 4. 29. 10: Imperator Philippus
Si adversarius tuus non cum marito tuo, sed tecum negotium gessit, reliqua conductionis, quae dicis esse contracta, obtentu eiusmodi obligationum non potes recusare. enimvero si, cum eosdem fundos non tibi, sed marito tuo locaret, personam tuam ut idoneam secutus est, beneficio amplissimi ordinis, quod est factum de intercessionibus feminarum, te tueri potes. *philipp. a. et philipp. c. tryphaenae. *<a 244 pp. xviii k. sept. peregrino et aemiliano conss. >
CJ. 4. 29. 11: Imperator Philippus
Etiam constante matrimonio ius hypothecarum seu pignorum marito remitti posse exploarati iuris est. *philipp. a. theodorae. *<a 244 pp. viii k. oct. peregrino et aemiliano conss. >