# Codex 4.1.723-738

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.723-4.1.738. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.723

CJ.4.29.12: Imperatores valer., gallien.
Si dotare filiam volens genero res tuas obligasti, pertinere ad te beneficium senatus consulti falso putas: hanc enim causam ab eo beneficio esse removendam prudentes viri putaverunt. * valer. et gallien. aa. sepiducae. * <a 258 pp. viiii k. mart. tusco et basso conss.>
CJ.4.29.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si fenebris pecunia iuxta fidem veri a creditore tibi data est, sive tota quantitas fenoris sive pars eius in usum mariti processisse proponatur, decreto patrum non adiuvaris, licet creditor causam contractus non ignoraverit. * diocl. et maxim. aa. condianae. * <a 290 d. iii k. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.4.29.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Mulierem contra senatus consulti velleiani auctoritatem non posse intercedere eademque exceptione fideiussorem eius uti posse iuris auctoritas probat. unde si mater tua marito quondam suo heres non extitit, satis idoneae exceptionis remedio tuta est. * diocl. et maxim. aa. et cc. basilissae. * <a 294 pp. viii k. april. byzantii cc. conss.>
CJ.4.29.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si uxor pro marito contra senatus consultum intercessura te rogavit mandatorio nomine pro ea tuam fidem adstringere, initio contractus per exceptionis auxilium obligationi tuae cohaesit securitas, qua conventus defendi potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. agrippino. * <a 294 pp. xviii k. iun. sirmi cc. conss.>
CJ.4.29.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si mulier alienam suscepit obligationem, cum ei per exceptionem velleiani senatus consulti succurratur, creditori contra priores debitores rescissoria actio datur. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 pp. xvii k. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.4.29.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si, cum pater vester a callistrato mutuam sumpsisset pecuniam, velut hanc eius uxor accepisset, instrumentum conscriptum est, nec ad exceptionis tractatum ex senatus consulto veniente pervenire necesse est, cum eam veritatis substantia, constituta potior quam simulata gesta, tueatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 iii id. mart. cc. conss.>
CJ.4.29.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Feminis alienas novas vel veteres obligationes aliqua ratione suscipientibus subvenitur, nisi creditor aliqua ratione per mulierem deceptus sit: nam tunc replicatione doli senatus consulti exceptionem removeri constitutum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. * <a 294 s. vi id. nov. antiochiae cc. conss.>
CJ.4.29.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ad eas etiam obligationes, quae ex mulieris persona calliditate creditoris sumpserunt primordium, decretum patrum, quod de intercessione feminarum factum est, pertinere edicto perpetuo declaratur, si tamen creditor, qui contrahere cum alio proposuerat, mulieris personam elegit, exceptione contra petitores secundum ea quae adseveras defendi potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustinae. * <a 294 d. xviii k. ian. nicomediae cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
