Latin
Book 4, lines 4.1.749-4.1.762
Justinian, Codex 4.1.749-762
Not analysed yet
CJ. 4. 29. 23. 1: Imperator Justinianus
Sed si quidem in ipso instrumento intercessionis dixerit sese aliquid accepisse et sic ad intercessionem venisse et hoc instrumentum publice confectum inveniatur et a tribus testibus consignatum, omnimodo esse credendum eam pecuniam vel res accepisse et non esse ei ad senatus consulti velleiani auxilium regressum. <a 530 >
CJ. 4. 29. 23. 1a: Imperator Justinianus
Sin autem sine scriptis intercesserit vel instrumento non sic confecto, tunc, si possit stipulator ostendere eam accepisse pecunias vel res et sic subisse obligationem, repelli eam a senatus consulti iuvamine. <a 530 >
CJ. 4. 29. 23. 1b: Imperator Justinianus
Sin vero hoc minime fuerit ab eo approbatum, tunc mulieri superesse auxilium et antiquam actionem adversus eum servari, pro quo mulier intercessit, vel ei actionem parari. <a 530 >
CJ. 4. 29. 23. 1c: Imperator Justinianus
Sed si minus idoneae mulieri constitutae aliquis pecunias vel res dedit, ut pro eo se obligaret, mulieri quidem, quae re vera haec accepit, nullus pateat aditus ad senatus consulti auctoritatem, creditori autem liceat adversus eam venire et quod potest ab ea exigere et in reliquum debitorem antiquum adgredi, vel in partem, si aliquid a muliere possit accipere, vel in totum, si ea penitus inopia fatigatur. <a 530 >
CJ. 4. 29. 23. 2: Imperator Justinianus
Ne autem mulieres perperam sese pro aliis interponant, sancimus non aliter eas in tali contractu posse se pro aliis obligare, nisi instrumento publice confecto et a tribus testibus subsignato accipiant homines a muliere pro aliis confessionem: tunc etenim tantummodo eas obligari et sic omnia tractari, quae de intercessionibus feminarum vel veteribus legibus cauta vel ab imperiali auctoritate introducta sunt. <a 530 >
CJ. 4. 29. 23. 3: Imperator Justinianus
Sin autem extra eandem observationem mulieres susceperint intercedentes, pro nihilo habeatur huiusmodi scriptura vel sine scriptis obligatio tamquam nec confecta nec penitus scripta, nec senatus consulti auxilium imploretur, sed sit libera et absoluta, quasi penitus nullo in eadem causa subsecuto. <a 530 >
CJ. 4. 29. 24pr. : Imperator Justinianus
Veterum ambiguitatem decidentes sancimus, si quis, ut servo suo manumissionem imponat, mulierem acceperit obnoxiam sese pro certa quantitate facientem, si in libertatem servum perduxerit, sive principaliter mulier sese obligavit sive pro servo hoc fecit, teneri eam, recte omnimodo senatus consultum velleianum in hoc casu tacere imperantes. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss. >