# Codex 4.1.778-795

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.778-4.1.795. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.778

CJ.4.30.4: Imperator Antoninus
Cum fidem cautionis agnoscens etiam solutionem portionis debiti vel usurarum feceris, intellegis de non numerata pecunia nimium tarde querellam te deferre. * ant. a.Basso. * <>
CJ.4.30.5: Imperator Alexander Severus
Adversus petitiones adversarii si quid iuris habes, uti eo potes. ignorare autem non debes non numeratae pecuniae exceptionem ibi locum habere, ubi quasi credita pecunia petitur, cum autem ex praecedenti causa debiti in chirographum quantitas redigitur, non requiri, an tunc cum cavebatur numerata sit, sed an iusta causa debiti praecesserit. * alex. a. augustiano. * <>
CJ.4.30.6: Imperator Alexander Severus
Frustra opinaris exceptione non numeratae pecuniae te esse munitum, quando, ut fateris, in eius vicem qui erat obligatus substitueris te debitorem. * alex. a. iustino. * <pp.>
CJ.4.30.7: Imperator Alexander Severus
Si quasi accepturi mutuam pecuniam adversario cavistis, quae numerata non est, per condictionem obligationem repetere, etsi actor non petat, vel exceptione non numeratae pecuniae adversus agentem uti potestis. * alex. a. iuliano et ammoniano. * <a 223 pp. non. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.4.30.8pr.: Imperator Alexander Severus
Si intra legibus definitum tempus qui cautionem euit nulla querimonia usus defunctus est, residuum tempus eius heres habebit tam adversus creditorem quam adversus heredes eius. * alex. a. materno. * <a 228 pp. xii k. april. modesto et probo conss.>
CJ.4.30.8.1: Imperator Alexander Severus
Sin autem questus est, exceptio non numeratae pecuniae heredi et adversus heredes perpetuo competit. <a 228 pp. xii k. april. modesto et probo conss.>
CJ.4.30.8.2: Imperator Alexander Severus
Sin vero legitimum tempus excessit in querimoniam creditore minime deducto, omnimodo heres eius, et si pupillus sit, debitum solvere compelletur. <a 228 pp. xii k. april. modesto et probo conss.>
CJ.4.30.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ultra hoc quod accepit re obligari neminem posse constet et stipulatione interposita placita creditor non dederit, in factum dandam exceptionem convenit: si necdum tempus, intra quod huius rei querella deferri debet, transiit vel intra hoc in testando iuri paritum sit, nihil ultra hoc quod accepisti sortis a te nomine praeses provinciae exigi patietur. * diocl. et maxim. aa. et cc. zoilo. * <a 293? d. iii id. dec. ipsis.... conss.>
CJ.4.30.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adseveratio debitum solutum contendentis temporis diuturnitatis non excluditur. nec huic obloquitur, quod exceptio non numeratae pecuniae certa die non delata querella prius evanescat, cum inter eum, qui factum adseverans onus subiit probationis, et negantem numerationem, cuius naturali ratione probatio nulla est, et ob hoc ad petitorem eius rei necessitatem transferentem magna sit differentia. * diocl. et maxim. aa. et cc. mucazano. * <>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
