# Codex 4.1.796-807

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.796-4.1.807. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.796

CJ.4.30.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si transactionis causa dare palladio pecuniam stipulanti spopondisti, exceptione non numeratae pecuniae defendi non potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiano. * <d. iiii id. april.>
CJ.4.30.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tam mandatori quam fideiussori non numeratae pecuniae exceptio exemplo rei principalis competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. severiano. * <>
CJ.4.30.13: Imperator Justinus
Generaliter sancimus, ut, si quid scriptis cautum fuerit pro quibuscumque pecuniis ex antecedente causa descendentibus eamque causam specialiter promissor edixerit, non iam ei licentia sit causae probationes stipulatorem exigere, cum suis adquiescere deceat, nisi certe ipse e contrario per apertissima rerum argumenta scriptis inserta religionem iudicis possit instruere, quod in alium quemquam modum et non in eum quem cautio perhibet negotium subsecutum sit. nimis enim indignum esse iudicamus, ut, quod sua quisque voce dilucide protestatus est, id in eundem casum infirmare testimonioque proprio resistere. * iustinus a. theodoto pu. * <>
CJ.4.30.14pr.: Imperator Justinianus
In contractibus, in quibus pecuniae vel aliae res numeratae vel datae esse conscribuntur, non intra quinquennium, quod antea constitutum erat, non numeratae pecuniae exceptionem obicere possit, qui accepisse pecunias vel alias res scriptus sit, vel successor eius, sed intra solum biennium continuum, ut eo lapso nullo modo querella non numeratae pecuniae introduci possit: his scilicet, qui propter aliquas causas specialiter legibus expressas etiam lapso quinquennio in praeteritis temporibus adiuvabantur, etiam in posterum, licet biennium pro quinquennio statutum est, eodem auxilio potituris. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iul. constantinopoli ipso a. ii cons.>
CJ.4.30.14.1: Imperator Justinianus
Sed quoniam securitatibus et instrumentis depositarum rerum vel pecuniarum talem exceptionem opponere litigatores conantur, iustum esse prospicimus huiusmodi potestatem in certis quidem casibus prorsus amputare, in aliis vero brevi tempore concludere. ideoque sancimus instrumento quidem depositionis certarum rerum vel certae pecuniae securitatibusque publicarum functionum, sive in solidum sive ex parte solutae esse conscribantur, illis etiam securitatibus, quae post confectionem dotalium instrumentorum de soluta dote ex parte vel in solidum exponuntur, nullam exceptionem non numeratae pecuniae penitus opponi. <a 528 d. k. iul. constantinopoli ipso a. ii cons.>
CJ.4.30.14.2: Imperator Justinianus
Super ceteris vero securitatibus, quae super privatis debitis a creditore conscribuntur partem debiti sortis vel usurarum nomine solutam esse significantes, vel adhuc feneraticia cautione apud creditorem manente, solidi tamen debiti solutionem factam esse demonstrantes, vel etiam futuram esse redhibitionem instrumenti feneraticii promittentes, vel si qua alterius cuiuscumque contractus gratia, in qua numeratio pecuniarum vel datio certarum specierum scripta est, securitas similiter data sit depensas esse pecunias vel alias res vel partem earum significans, intra triginta tantummodo dies post huiusmodi securitatis eitionem connumerandos exceptionem non numeratae pecuniae posse obici, ut, si hi transac ti fuerint, eadem securitas ab iudicantibus omnibus modis admittatur, nec liceat ei qui securitatem euit post excessum memoratorum dierum non esse sibi solutas vel pecunias vel alias res dicere. <a 528 d. k. iul. constantinopoli ipso a. ii cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
