# Codex 4.1.851-869

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.851-4.1.869. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.851

CJ.4.31.14.2: Imperator Justinianus
Possessionem autem alienam perperam occupantibus compensatio non datur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post cons. lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.4.32.0. De usuris.
CJ.4.32.1: Imperator pius
Si interrogatione praecedente promissio usurarum recte facta probetur, licet instrumento conscripta non sit, tamen iure optimo debentur. * p. a. aurelio evocato. * < sine die et conss.>
CJ.4.32.2: Imperatores Severus, Antoninus
Usuras emptor, cui possessio rei tradita est, si pretium venditori non obtulerit , quamvis pecuniam obsignatam in depositi causa habuerit, aequitatis ratione praestare cogitur. * sev. et ant. aa. lucio. * <>
CJ.4.32.3: Imperatores Severus, Antoninus
Quamvis usurae fenebris pecuniae citra vinculum stipulationis peti non possunt, tamen ex pacti conventione solutae neque ut indebitae repetuntur neque in sortem accepto ferendae sunt. * sev. et ant. aa. iuliano serpio. * <a 200 pp. v k. oct. severo a. ii et victorino conss.>
CJ.4.32.4pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Per retentionem pignoris usuras servari posse, de quibus praestandis convenit, licet stipulatio interposita non sit, merito constitutum est et rationem habet, cum pignora condicione pacti etiam usuris obstricta sint. * sev. et ant. aa. aproniae honoratae. * <>
CJ.4.32.4.1: Imperatores Severus, Antoninus
Sed enim in causa de qua agis haec ratio cessat, si quidem tempore contractus de minoribus usuris petendis convenit, postea autem, cum se debitor praestaturum maiores repromisit, non potest videri rata retentio pignoris, quando eo tempore, quo instrumenta emittebantur, non convenerit, ut pignus etiam ad hanc adiectionem teneatur. <>
CJ.4.32.5: Imperatores Severus, Antoninus
Adversus creditorem usuras maiores ex stipulatu petentem, si probetur per certos annos minores postea consecutus, utilis est pacti exceptio. secundum quod tueri causam potestis etiam adversus defensores civitatis maiores petentes ex cautione, si probaveritis semper quincunces amitam pupillorum vestrorum, quae maiores caverat, rependisse. * sev. et ant. aa. ultumio sabino et aliis. * <a 205 d. non. iul. geta cons.>
CJ.4.32.6: Imperator Antoninus
Si creditrici, quae ex causa pignoris obligatam sibi rem tenet, pecuniam debitam cum usuris testibus praesentibus obtulisti eaque non accipiente obsignatam eam deposuisti, usuras ex eo tempore quo obtulisti praestare non cogeris. absente vero creditrice praesidem super hoc interpellare debueras. * ant. a. antigono mil. * <a 212 pp. iii id. febr. duobus aspris conss.>
CJ.4.32.7: Imperator Antoninus
Creditor instrumentis suis probare debet quae intendit et usuras se stipulatum, si potest. nec enim, si aliquando ex consensu praestitae sunt, obligationem constituunt. * ant. a. domitio aristaeo. * <a 215 pp. iiii non. oct. romae laeto et cereale conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
