Latin
Book 4, lines 4.1.920-4.1.933
Justinian, Codex 4.1.920-933
Not analysed yet
CJ. 4. 32. 26. 3: Imperator Justinianus
Nec liceat iudici memoratam augere taxationem occasione consuetudinis in regione obtinentis. <a 528 d. id. dec. constantinopoli iustiniano pp a. ii cons. >
CJ. 4. 32. 26. 4: Imperator Justinianus
Si quis autem aliquid contra modum huius fecerit constitutionis, nullam penitus de superfluo habeat actionem, sed et si acceperit, in sortem hoc imputare compelletur, interdicta licentia creditoribus ex pecuniis fenori dandis aliquid detrahere vel retinere siliquarum vel sportularum vel alterius cuiuscumque causae gratia. nam si quid huiusmodi factum fuerit, principale debitum ab initio ea quantitate minuetur, ut tam ipsa minuenda pars quam usurae eius exigi prohibeantur. <a 528 d. id. dec. constantinopoli iustiniano pp a. ii cons. >
CJ. 4. 32. 26. 5: Imperator Justinianus
Machinationes etiam creditorum, qui ex hac lege prohibiti maiores usuras stipulari alios medios subiciunt, quibus hoc non ita interdictum est, resecantes iubemus, si quid tale fuerit attemptatum, ita computari usuras, ut necesse esset, si ipse qui alium interposuit fuisset stipulatus: in quo casu sacramenti etiam illationem locum habere sancimus. <a 528 d. id. dec. constantinopoli iustiniano pp a. ii cons. >
CJ. 4. 32. 27pr. : Imperator Justinianus
De usuris, quarum modum iam statuimus, pravam quorundam interpretationem penitus removentes iubemus etiam eos, qui ante eandem sanctionem ampliores quam statutae sunt usuras stipulati sunt, ad modum eadem sanctione taxatum ex tempore lationis eius suas moderari actiones, illius scilicet temporis, quod ante eandem fluxit legem, pro tenore stipulationis usuras exacturos. *iust. a. menae pp. *<a 529 d. k. april. constantinopoli decio vc. cons. >
CJ. 4. 32. 27. 1: Imperator Justinianus
Cursum insuper usurarum ultra duplum minime procedere concedimus, nec si pignora quaedam pro debito creditori data sint, quorum occasione quaedam veteres leges et ultra duplum usuras exigi permittebant. <a 529 d. k. april. constantinopoli decio vc. cons. >
CJ. 4. 32. 27. 2: Imperator Justinianus
Quod et in bonae fidei iudiciis ceterisque omnibus in quibus usurae exiguntur servari censemus. <a 529 d. k. april. constantinopoli decio vc. cons. >
CJ. 4. 32. 28pr. : Imperator Justinianus
Ut nullo modo usurae usurarum a debitoribus exigantur, et veteribus quidem legibus constitutum fuerat, sed non perfectissime cautum. si enim usuras in sortem redigere fuerat concessum et totius summae usuras stipulari, quae differentia erat debitoribus, qui re vera usurarum usuras exigebantur? hoc certe erat non rebus sed verbis tantummodo leges ponere. *iust. a. demostheni pp. *<a 529 pp. k. oct. chalcedone decio vc. cons. >