# Codex 4.1.934-945

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.934-4.1.945. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.934

CJ.4.32.28.1: Imperator Justinianus
Quapropter hac apertissima lege definimus nullo modo licere cuidam usuras praeteriti vel futuri temporis in sortem redigere et earum iterum usuras stipulari, sed, si hoc fuerit subsecutum, usuras quidem semper usuras manere et nullum aliarum usurarum incrementum sentire, sorti autem antiquae tantummodo incrementum usurarum accedere. <a 529 pp. k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
CJ.4.33.0. De nautico fenore.
CJ.4.33.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Traiecticiam pecuniam, quae periculo creditoris datur, tamdiu liberam esse ab observatione communium usurarum, quamdiu navis ad portum appulerit, manifestum est. * diocl. et maxim. aa. scribonio honorato. * <a 286 pp. iiii id. mart. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.4.33.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum dicas pecuniam te ea lege dedisse, ut in sacra urbe tibi restitueretur, nec incertum periculum, quod ex navigatione maris metui solet, ad te pertinuisse profitearis, non dubium est pecuniae creditae ultra licitum te usuras exigere non posse. * diocl. et maxim. aa. aureliae cosmianae. * <a 286 pp. prid. id. mart. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.4.33.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponas te nauticum fenus ea condicione dedisse, ut post navigium, quod in africam dirigi debitor adseverabat, in salonitanorum portum nave delata fenebris pecunia tibi redderetur, ita ut navigii dumtaxat quod in africam destinabatur periculum susceperis, perque vitium debitoris, nec loco quidem navigii servato, illicitis comparatis mercibus quae navis continebat fiscum occupasse: amissarum mercium detrimentum, quod non ex marinae tempestatis discrimine, sed ex praecipiti avaritia et incivili debitoris audacia accidisse adseveratur, adscribi tibi iuris publici ratio non permittit. * diocl. et maxim. aa. aureliae iulianae. * <>
CJ.4.33.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Traiecticiae quidem pecuniae, quae periculo creditoris mutuo datur, casus, antequam, ad destinatum locum navis perveniat, ad debitorem non pertinet, sine huiusmodi vero conventione infortunio naufragii non liberabitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pullio iuliano eucharisto. * <a 294 d. viii id. oct. retiariae cc. conss.>
CJ.4.34.0. Depositi.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
