# Codex 4.1.946-959

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.946-4.1.959. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.946

CJ.4.34.1: Imperator Alexander Severus
Si incursu latronum vel alio fortuito casu ornamenta deposita apud interfectum perierunt, detrimentum ad heredem eius qui depositum accepit, qui dolum solum et latam culpam, si non aliud specialiter convenit, praestare debuit, non pertinet. quod si praetextu latrocinii commissi vel alterius fortuiti casus res, quae in potestate heredis sunt vel quas dolo desiit possidere, non restituuntur, tam depositi quam ad exhibendum actio, sed etiam in rem vindicatio competit. * alex. a. mestrio mil. * <a 234 pp. iiii id. iul. maximo ii et urbano conss.>
CJ.4.34.2: Imperator Gordianus
Usurae in depositi actione sicut in ceteris bonae fidei iudiciis ex mora venire solent. * gord. a. celsino mil. * <a 238 d. k. nov. pio et pontiano conss.>
CJ.4.34.3: Imperator Gordianus
Si depositi experiris, non immerito etiam usuras tibi restitui flagitabis, cum tibi debeat gratulari, quod furti eum actione non facias obnoxium, si quidem qui rem depositam invito domino sciens prudensque in usus suos converterit, etiam furti delicto succedit. * gord. a. austronio mil. * <a 239 d. id. iul. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.4.34.4: Imperator Gordianus
Si deposita pecunia is qui eam suscepit usus est, non dubium est etiam usuras debere praestare. sed si, cum depositi actione expertus es, tantummodo sortis facta condemnatio est, ultra non potes propter usuras experiri: non enim duae sunt actiones alia sortis alia usurarum, sed una, ex qua condemnatione facta iterata actio rei iudicatae exceptione repellitur. * gord. a. timocrati mil. * <>
CJ.4.34.5: Imperatores valer., gallien.
Propter instrumenta quidem, quae te deposuisse cum adversario tuo dicis, ut residua pecunia quae ex conductione debebatur dissoluta ea reciperes, si id quod placuerat implesti, sequestrem potes convenire. quamvis autem haec reddita non fuerint, tamen adversus eum a quo fundum conduxeras, si omne quod ex hoc contractu debebatur reddidisti, ipsis solutionibus tutus es. * valer. et gallien. aa. et valer. c. claudio. * <a 259 d. id. iul. aemiliano et basso conss.>
CJ.4.34.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Is, penes quem utrasque partes transactiones vel alia instrumenta commendasse dicis, legem qua haec suscepit servare necesse habet. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonio alexandro et ulpiano antipatri.* <a 293 >
CJ.4.34.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Desiderium tuum cum rationibus iuris non congruit. nam si custodiam pecuniae suscepisti, quam aliis a te datam instrumentum, quo hanc tibi reddi conscriptum profiteris, arguit, solutionem eius competentem improbe recusas. * diocl. et maxim. aa. et cc. antiocho attico calpurniano democrati. * <>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
