# Codex 4.1.983-998

Justinian, Codex, Book 4, lines 4.1.983-4.1.998. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/4.1.983

CJ.4.35.4: Imperator Alexander Severus
Etiamsi contrariam sententiam reportaverunt, qui te ad exercendas causas appellationis procuratorem constituerunt, si tamen nihil culpa tua factum est, sumptus , quos in lite probabili ratione feceras, contraria mandati actione petere potes. * alex. a. aurelio vulnerato. * <as viii id. ian.>
CJ.4.35.5: Imperator Alexander Severus
Si maritus sororis tuae tibi procurans petere bonorum possessionem noluit, cum ipso tibi congrediendum est. quam querellam ita cum effectu habes, si mandasse te, ut peteretur bonorum possessio, eumque neglexisse arguas. * alex. a. iuliano. * <>
CJ.4.35.6: Imperator Gordianus
Si fideiussor pro reo patiente fidem suam adstrinxit, mandati cum eo post exsolutam pecuniam vel factam condemnationem potest exercere actionem. * gord. a. aelio sosibio mil. * <a 238 pp. iii non. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.4.35.7: Imperator Gordianus
Si litteras eius secutus, qui pecuniae auctor fuerat, ei qui tibi litteras tradidit pecunias credidisti, tam adversus eum, qui a te mutuam sumpsit, quam adversus eum, cuius mandatum secutus es, mandati actio tibi competit. * gord. a. aureliano mil. * <>
CJ.4.35.8: Imperatores valer., gallien.
Si tibi pupillorum pater, ut pecuniam in rem suam servis eius crederes, mandavit et in hanc rem aeque ipso praecipiente pignora sunt obligata, et mandati actione pupillos post mortem patris convenire et exsequi ius obligationis pignorum poteris, si in solutione cessabitur. * valer. et gallien. aa. et valer. nob. c. aurelio lucio. * <a 259 d. iiii k. ian. aemiliano et basso conss.>
CJ.4.35.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum per procuratorem causam tuam laesam esse dicas, mandati actio adversus eum tibi competit. * diocl. et maxim. aa. Marcello. * <>
CJ.4.35.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pro ea contra quam supplicas fideiussor seu mandator intercessisti et neque condemnatus es neque bona eam dilapidare postea coepisse comprobare possis, ut iustam metuendi causam praebeat, neque ab initio ita te obligationem suscepisse, ut eam possis et ante solutionem convenire, nulla iuris ratione, antequam satis creditori pro ea feceris, eam ad solutionem urgueri certum est. fideiussorem vero seu mandatorem exceptione munitum et iniuria iudicis damnatum et appellatione contra bonam fidem minime usum non posse mandati agere manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio papio. * <a 293 >
CJ.4.35.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Procuratorem non tantum pro his quae gessit, sed etiam pro his quae gerenda suscepit, et tam propter exactam ex mandato pecuniam quam non exactam, tam dolum quam culpam, sumptuum ratione bona fide habita, praestare necesse est. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio gaio. * <a 293 d.... k. iun. sirmi aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
