# Codex 5.1.1002-1011

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1002-5.1.1011. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1002

CJ.5.27.8pr.: Imperator Justinianus
Humanitatis intuitu naturalibus patribus hoc indulgemus, ut liceat eis nulla legitima subole vel matre subsistente naturalem vel naturales filios matremque eorum non tantum ex tribus unciis, quod praeteritae leges permittebant, sed etiam ex duplici portione, id est sex unciis, heredes scribere, ut, licet ab intestato nullam communionem ad patris naturalis successionem haberent, ex suprema tamen eius voluntate permittatur eis usque ad praedictas sex uncias ( si hoc scilicet naturalis pater voluerit) hereditatem eius capere, ita tamen, ut memoratam sex unciarum quantitatem in omnibus naturalibus filiis et matre eorum minime testator excedat. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. ian. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.27.8.1: Imperator Justinianus
Quam et in legatis et fideicommissis eis relinquendis et dotibus et donationibus , tam aliis quam ante nuptias, usque ad aestimationem sex unciarum liberam similiter naturalibus eorum patribus damus potestatem. <a 528 d. k. ian. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.27.8.2: Imperator Justinianus
Haec autem in futuris tantummodo testamentis vel ultimis voluntatibus vel dotibus vel donationibus locum habebunt. <a 528 d. k. ian. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.27.9pr.: Imperator Justinianus
Communium rerum esse utilitatem recte iudicantes ludicis et omni ambiguitate segregatis legibus uti nostro subiectos imperio, ad praesentem sanctionem venimus, per quam omni dubitatione amputata, quae usque adhuc obtinebat, certissimum facimus, ut, quotiens naturales filii curiali fortunae patriae sui genitoris adsignantur, vel adhuc vivente patre vel post eius obitum pro dispositione testamenti ab eo conditi, et eo modo legitima iura in paterna successione adipiscuntur ( quod recte fieri minime dubium est), licet illustrem dignitatem, ex qua curialis fortunae liberatio competere non potest, naturales filii antea meruerunt, ne permittatur eis contra substantiam ab eodem naturali patre descendentium vel ad scendentium vel ex latere cognationis vel agnationis iure eidem patri coniunctorum, licet ipsi legitimi successores eidem naturali patri per memoratam fortunam efficiantur, aliquod ius sibi vindicare. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.27.9.1: Imperator Justinianus
Quod et in his locum habebit, qui iam a naturali patre curiali condicioni traditi adhuc superstites sunt, eodem scilicet modo nec illis contra substantiam eiusdem naturalis filii vel ex eo descendentium vel adscendentium vel ex latere coniunctorum aliquod sibi ius vindicare valentibus. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. ii cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
