# Codex 5.1.1012-1022

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1012-5.1.1022. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1012

CJ.5.27.9.2: Imperator Justinianus
Sed si quidem iste naturalis filius sive postquam legitimus successor patri factus sit sive in antecedenti tempore filios ex legitimo matrimonio vel alios descendentes liberos habeat, eos modis omnibus ad eius successionem sine testamento morientis vocari nec curiae locum esse, praeterquam si quarta portio bonorum eius eidem curiae debeatur eo, quod nullus forte ex mortui liberis curialia munera peragere cogitur: illo videlicet observando, ut ii, quos iste naturalis filius, posteaquam fortunae curiali datus est, procreaverit, decuriones sine dubio sint et curialia peragere munera compellantur. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.27.9.3: Imperator Justinianus
( 1) sin vero sine liberis cuiuscumque gradus intestatus decesserit, si quidem matre superstite, tertiam quidem partem bonorum eius matrem habere, duas vero alias partes curiam, cui a patre datus est. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.27.9.4: Imperator Justinianus
Sin autem mater quidem defuncti non superesset, alii vero cognati ex materna linea descendentes vel adscendentes vel ex latere venientes ad eius vocentur successionem, tunc ea quidem, quae a patre naturali ad eum pervenerunt, eidem curiae competere: si quid vero filio posteaque legitimo successori effecto vel a matre sua vel aliunde quocumque legitimo modo adquisitum sit, hoc ad proximos maternos eius cognatos pervenire. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.27.9.5: Imperator Justinianus
Illo videlicet observando, ut, sive matre eius superstite sive ea ante filium mortua aliquis ex eius genere eiusdem curiae fortunam subire paratus sit, liceat ei se offerenti eidem curiae bona mortui, quae de substantia patris ad eum pervenerunt, capere muneraque peragere curialia, quo accedente mater defuncti, si adhuc supersit, non solum tertiam partem eorum, quae extra paternam substantiam filius eius aliunde adquisivit, sed omnia ea vel ipsa sola vel cum coheredibus suis capiet. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.27.9.6: Imperator Justinianus
( 2) ea vero, quae de successione naturalis filii post curialem condicionem morientis constituimus, non tantum in his locum habere debent, qui postea a patre suo naturali curiae dati fuerint, sed etiam in illis, qui iam dati sunt, si tamen adhuc supersunt. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.27.9.7: Imperator Justinianus

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
