Latin
Book 5, lines 5.1.121-5.1.135
Justinian, Codex 5.1.121-135
Not analysed yet
Cum in te simplicem donationem dicas factam esse die nuptiarum et in ambiguo possit venire, utrum a sponso an marito donatum sit, sic distinguendum est, ut, si in tua domo donum acceptum est, ante nuptias videatur facta esse donatio, quod si penes se dedit sponsus, retrahi possit: uxor enim fuisti. *aurel. a. donatae. *<>
CJ. 5. 3. 7: Imperatores carus, carinus, numer.
Si, cum ante nuptias munera darentur, ita conventum est atque huiusmodi conscripta pactio est, ut, si qua fors extitisset contra voluntatem eius et matrimonium distraxisset, tunc quae data erant apud eum qui dedisset heredemve eius remanerent, potest, qui eius hereditatem accepit, cui pacta puella munera supra dicta lege susceperat, eadem iure postulare. *carus carinus et numer. aaa. iuncianae. *<pp. k. april. >
CJ. 5. 3. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ante matrimonium maior quinque et viginti annis constitutus sponsae suae, licet ante sponsalia, fundum donavit eamque in vacuam induxit possessionem, postea nullo titulo superstitem vel testamento eundem relinquentem alienare potuisse certi ac manifesti iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. euphrosyno. *<a 293 d. k. mai. tirallo aa. conss. >
CJ. 5. 3. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te sponsae filii tui quaedam donasse confitearis, perfectam donationem rescindi nec nostro oportet rescripto, quam tua voluntas iurisque auctoritas fecit ratam. *diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. *<a 293 viii k. ian. aa. conss. >
CJ. 5. 3. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si filiae tuae sponsus ei mancipium donavit ac tu in eum iumenta liberalitatis ratione contulisti nec nuptiis secutis contra iuris rationem quod dederat abstulit, non invicem datorum restitutio, sed eius quod illicite rapuit repetitio competit. *diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. *<>
CJ. 5. 3. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tibi res proprias liberalitatis causa sponsus tuus tradidit, eo, quod ab hostibus postea interfectus est, irrita donatio fieri non potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. neae. *<>
CJ. 5. 3. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si mater vestra filiae suae sponso vel marito praedia sine ulla repetendi lege donavit et eum in vacuam induxit possessionem, nuptiis divortio solutis perfecta non dissolvitur donatio. *diocl. et maxim. aa. et cc. timocleae et cleotimae. *<a 294 s. vi id. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 5. 3. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De rebus in sponsam donationis gratia collatis creditores mariti facti, si non prius obligatas sibi probent, eam convenire minime possunt. *diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. *<>