# Codex 5.1.1321-1337

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1321-5.1.1337. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1321

CJ.5.38.3: Imperator Philippus
Si res pupillares, quas horreo conditas habere aut etiam venumdare debuisti, in hospitio tuo, ut adseveras, vi ignis absumptae sunt, culpam seu segnitiam tuam non ad tuum damnum, sed ad pupilli tui spectare dispendium minus probabili ratione deposcis. * philipp. a. et philipp. c. gratiano. * <a 245 pp. iii k. april. philippo a. et titiano conss.>
CJ.5.38.4: Imperator Philippus
Tutoribus seu curatoribus fortuitos casus, adversus quos caveri non potuit, imputari non oportere saepe rescriptum est. * philipp. a. et c. floro. * <a 245 pp. xii k. sept. philippo a. et titiano conss.>
CJ.5.38.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tutor petitus vel testamento datus tutorem te constitutum esse non ex remissioris neglegentiae vitio, sed iustae ignorationis ratione non didicisti idque liquidis probationibus ostenderis, periculo eius temporis, quod ignorante te transmissum est, non teneberis. * diocl. et maxim. aa. severo. * <a 290 pp. iii id. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.5.38.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Temporis, quod insequitur post tutelae translationem, administrationis officio finito ad eos qui fuerunt tutores gerendae rei non pertinere periculum rationis est. * diocl. et maxim. aa. epicteto. * <a 294 s. v k. dec. cc. conss.>
CJ.5.39.0. Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
CJ.5.39.1: Imperator Antoninus
Iuliana, cuius tibi curatores condemnati sunt, si vicesimum quintum annum aetatis egressa est, actio iudicati utilis adversus ipsam bonaque eius exercenda est. nam tutores curatoresque finito officio non esse conveniendos ex administratione pupillorum adulescentiumque saepe decretum est. * ant. a. septimo. * <a 213 pp. viii k. iul. romae antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.5.39.2: Imperator Alexander Severus
Etsi tutores tui, cum pecuniam pupillarem crederent, ipsi stipulati sunt, utilis actio tibi datur. * alex. a. sosandro. * <a pp. xv k. sept.>
CJ.5.39.3: Imperator Gordianus
Si in rem minoris pecunia profecta sit, quae curatori vel tutori eius nomine mutuo data est, merito personalis in eundem minorem actio danda est. * gord. a. prudentiano. * <a 239 pp. non. sept. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.5.39.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si hi, qui te in pupillari aetate constituta fuerunt tutores, postea in administratione perseverantes vel curatores constituti tua praedia locaverunt, eos competenter conveni: sed ex eorum contractu utilis tibi quaeri potuit contra successores conductoris actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximianae. * <a 293 s. iii non. mart. aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
