# Codex 5.1.1390-1405

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1390-5.1.1405. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1390

CJ.5.43.7: Imperator Gordianus
Eum, quem ut suspectum tutorem vel curatorem accusas, pendente causa cognitionis abstinere ab administratione rerum tuarum, donec causa finiatur, praeses provinciae iubebit. alius tamen interea in locum eius in administratione rerum ordinandus est. * gord. a. gorgoniae. * <a 240 pp. vii k. mart. sabino ii et venusto conss.>
CJ.5.43.8: Imperator Philippus
Si non suspectum contutorem tuum postulare ac removere ab administratione bonorum pupilli curaveris, admitti nequaquam potest ratio desiderii tui iam nunc postulantis tutelam tibi nomine eiusdem pupilli restitui. * philipp. a. et philipp. c. proculo. * <a 244 pp. xiii k. nov. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.5.43.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Suspectos tutores ex dolo, non etiam eos, qui ob neglegentiam remoti sunt, infames fieri manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. ammiano. * <a 294 s. viii k. mai. cc. conss.>
CJ.5.44.0. De in litem dando tutore vel curatore.
CJ.5.44.1: Imperator Antoninus
Si quas petitiones adversus pupillos tuos habes, dirigere eas potes, adsistentibus causamque defendentibus contutoribus tuis, cum et, si alios tutores non haberent, ad hoc genus litis defendendae curatores accipere deberent. * ant. a. miltiadi. * <a 213 pp. xiii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.5.44.2pr.: Imperator Alexander Severus
An tibi partis fundi paterni vindicatio competat, is cuius de ea re notio est aestimabit. * alex. a. euaristo. * <a 224 pp. xii k. mai. iuliano et crispino conss.>
CJ.5.44.2.1: Imperator Alexander Severus
Respicere autem debes officium, in quo te esse tutorem dicis, ne ob eiusmodi petitionem evictione secuta ultra pretii quantitatem auctoris heredem pupillum tuum oneres, qui laudatus per te defendi debeat, cum aut compensationis rationem habere aut contrario tutelae iudicio experiri possis. <a 224 pp. xii k. mai. iuliano et crispino conss.>
CJ.5.44.2.2: Imperator Alexander Severus
Sed ne tuum ius, si quod habes, impediatur, ad eam rem defendendam, quae adversus te vindicantem agenda erit, curatores pupillo petuntur. <a 224 pp. xii k. mai. iuliano et crispino conss.>
CJ.5.44.3: Imperator gallien.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
