Latin
Book 5, lines 5.1.1423-5.1.1440
Justinian, Codex 5.1.1423-1440
Not analysed yet
CJ. 5. 47. 0. Si contra matris voluntatem tutor datus sit.
CJ. 5. 47. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Si contra matris ultimam voluntatem fuscinium filio communi tutorem datum probaveris, eum sine damno existimationis a tutela removendum praetor decernet. quae rescriptio, si in fraude convictus fuerit, non suffragabitur. *sev. et ant. aa. tertio. *<a 197 pp. xiii k. mart. laterano et rufino conss. >
CJ. 5. 48. 0. Ut causae post pubertatem adsit tutor.
CJ. 5. 48. 1pr. : Imperator Philippus
Tutores, qui necdum administrationis rationem ad curatores transtulerunt, defensioni causarum pupillarium adsistere oportere saepe rescriptum est. *philipp. a. dextro. *<a 245 pp. xii k. nov. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 5. 48. 1. 1: Imperator Philippus
Et ideo, si (ut proponis) instrumenta, quibus adseri possunt causae provocationis, etiam nunc hi quorum meministi apud se detinent, aditus praeses provinciae periculi sui eos admoneri praecipiet. <a 245 pp. xii k. nov. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 5. 49. 0. Ubi pupilli educentur.
CJ. 5. 49. 1pr. : Imperator Alexander Severus
Educatio pupillorum tutorum nulli magis quam matri eorum, si non vitricum eis induxerit, committenda est. *alex. a. dionysodoro. *<a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 5. 49. 1. 1: Imperator Alexander Severus
Quando autem inter eam et cognatos et tutorem super hoc orta fuerit dubitatio, aditus praeses provinciae inspecta personarum et qualitate et coniunctione perpendet, ubi puer educari debeat. <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 5. 49. 1. 2: Imperator Alexander Severus
Sin autem aestimaverit, apud quem educari debeat, is necessitatem habebit hoc facere, quod praeses iusserit. <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 5. 49. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Utrum nepos tuus ex filia apud te an patruum suum morari debeat, ex singulorum adfectione et qui magis ad suspicionem ex spe successionis propior sit, aestimabitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. gratae. *<a 294 s. xviii k. nov. nicomediae cc. conss. >
CJ. 5. 50. 0. De alimentis pupillo praestandis.