# Codex 5.1.1423-1440

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1423-5.1.1440. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1423

CJ.5.47.0. Si contra matris voluntatem tutor datus sit.
CJ.5.47.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si contra matris ultimam voluntatem fuscinium filio communi tutorem datum probaveris, eum sine damno existimationis a tutela removendum praetor decernet. quae rescriptio, si in fraude convictus fuerit, non suffragabitur. * sev. et ant. aa. tertio. * <a 197 pp. xiii k. mart. laterano et rufino conss.>
CJ.5.48.0. Ut causae post pubertatem adsit tutor.
CJ.5.48.1pr.: Imperator Philippus
Tutores, qui necdum administrationis rationem ad curatores transtulerunt, defensioni causarum pupillarium adsistere oportere saepe rescriptum est. * philipp. a. dextro. * <a 245 pp. xii k. nov. philippo a. et titiano conss.>
CJ.5.48.1.1: Imperator Philippus
Et ideo, si ( ut proponis) instrumenta, quibus adseri possunt causae provocationis, etiam nunc hi quorum meministi apud se detinent, aditus praeses provinciae periculi sui eos admoneri praecipiet. <a 245 pp. xii k. nov. philippo a. et titiano conss.>
CJ.5.49.0. Ubi pupilli educentur.
CJ.5.49.1pr.: Imperator Alexander Severus
Educatio pupillorum tutorum nulli magis quam matri eorum, si non vitricum eis induxerit, committenda est. * alex. a. dionysodoro. * <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.5.49.1.1: Imperator Alexander Severus
Quando autem inter eam et cognatos et tutorem super hoc orta fuerit dubitatio, aditus praeses provinciae inspecta personarum et qualitate et coniunctione perpendet, ubi puer educari debeat. <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.5.49.1.2: Imperator Alexander Severus
Sin autem aestimaverit, apud quem educari debeat, is necessitatem habebit hoc facere, quod praeses iusserit. <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.5.49.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Utrum nepos tuus ex filia apud te an patruum suum morari debeat, ex singulorum adfectione et qui magis ad suspicionem ex spe successionis propior sit, aestimabitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. gratae. * <a 294 s. xviii k. nov. nicomediae cc. conss.>
CJ.5.50.0. De alimentis pupillo praestandis.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
