# Codex 5.1.1458-1471

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1458-5.1.1471. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1458

CJ.5.51.4pr.: Imperator Alexander Severus
Eum, qui bonis paternis secundum edicti formam abstentus est, hereditariis actionibus conveniri nulla ratio suadet. * alex. a. aglao. * <a 222 pp. iii k. mai. alexandro a. cons.>
CJ.5.51.4.1: Imperator Alexander Severus
Nec ad rem facit, quod adversus curatores , si non consulte abstentus sit, actio competat: nihil quippe in ea quae ex officio gesta sunt vel geri debebunt veniet, sed culpa solum quantique interfuit eius non fuisse abstentum aestimatur. <a 222 pp. iii k. mai. alexandro a. cons.>
CJ.5.51.4.2: Imperator Alexander Severus
Cui consequens est, ut, si propter eam causam transegisti cum curatoribus, nulla adversus te creditoribus patris tui petitio competat. <a 222 pp. iii k. mai. alexandro a. cons.>
CJ.5.51.5: Imperator Gordianus
Omnes tutores seu heredes eorum, qui administraverunt tutelam, ad eundem iudicem ire debere iam pridem constitutum est. cum igitur patrem tuum cum alio tutelam administrasse adlegas, praeses provinciae eundem iudicem adversus te atque heredes contutorum patris tui dare debebit, quatenus quisque condemnari debeat, examinaturum. * gord. a. victorino. * <a 238 pp. x k. aug. pio et pontiano conss.>
CJ.5.51.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum interdictae venditionis vitium etiam pretii fraude tutor vester cumulasse proponatur, non dubitabit praeses provinciae, quando venditionem confirmare voluistis, residuum pretium cum usuris venditae a tutore possessionis celeriter vobis restitui iubere. * diocl. et maxim. aa. septimo et cononi. * <a 290 pp. iiii k. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.5.51.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod autem petitis ab heredibus eius qui vendidit pretium vobis exsolvi, superfluo a nobis desideratis, quia nec praesidis experientiam possit latere, tutores qui gesserint sive heredes eorum obea negotia, quae per eos administrata sunt, principali loco conveniri debere, ceteris ob culpae rationem non servati detrimenti periculo substitutis, vel, si pariter administrasse doceantur, etiam adversus unum liberum experiundi arbitrium competere, ita ut actiones, quas adversus alios habetis, ad electum transferantur. <a 290 pp. iiii k. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.5.51.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quidquid tutoris dolo vel lata culpa vel levi culpa sive curatoris minores amiserint vel, cum possent, non quaesierint, hoc etiam in tutelae sive negotiorum gestorum utile iudicium venire non est incerti iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 s. prid. id. april. aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
