# Codex 5.1.1567-1581

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1567-5.1.1581. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1567

CJ.5.58.3.1: Imperator Antoninus
Qui secundum bonam fidem, eorum etiam, quae patrem tuum in re eius erogasse dicis, admissa compensatione, reliqui ( si quid amplius debetur) faciet condemnationem. <a 294 s. xviii k. ian. cc. conss.>
CJ.5.58.3.2: Imperator Antoninus
Quod si sciens amplius in rem suam erogatum agendum propterea tutelae non putaverit, eum contrario iudicio convenire potes. <a 294 s. xviii k. ian. cc. conss.>
CJ.5.59.0. De auctoritate praestanda.
CJ.5.59.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque tutoris neque curatoris absentia quicquam stipulationi pro pupillo habitae nocet. * diocl. et maxim. aa. et cc. antoniano. * < sine die et conss.>
CJ.5.59.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec actiones sine tutoris auctoritate in aetate pupillari constituta remittendo quicquam amittere poteris. * diocl. et maxim. aa. et cc. serenae. * <a 294 s. xvii k. mai. cc. conss.>
CJ.5.59.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum, qui a pupillo sine tutoris auctoritate distrahente comparavit, longi temporis spatium non defendit. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a 294 s. viii id. dec. cc. conss.>
CJ.5.59.4: Imperator Justinianus
Clarum posteritati facientes sancimus omnimodo debere et agentibus et pulsatis in criminalibus causis minoribus viginti quinque annis adesse curatores vel tutores, in quibus casibus et pupillos leges accusari concedunt, cum cautius et melius est cum suasione perfectissima et responsa facere minores et litem inferre, ne ex sua imperitia vel iuvenali calore aliquid vel dicant vel taceant, quod, si fuisset prolatum vel non expressum, prodesse eis poterat et a deteriore calculo eos eripere. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.5.59.5pr.: Imperator Justinianus
Veterem dubitationem amputantes, per quam testamentarii quidem vel per inquisitionem dati tutoris et unius auctoritas sufficiebat, licet plures fuerant, non tamen diversis regionibus destinati, legitimi autem vel simpliciter dati omnes consentire compellebantur, sancimus, si plures tutores fuerint ordinati, sive in testamento paterno sive ex lege vocati sive a iudice vel ex inquisitione vel simpliciter dati, et unius tutoris auctoritatem omnibus tutoribus sufficere, ubi non divisa est administratio vel pro regionibus vel pro substantiae partibus: ibi etenim necesse est singulis pro suis partibus vel regionibus auctoritatem pupillo praestare, quia in hoc casu non absimiles esse testamentariis et per inquisitionem datis legitimos et simpliciter datos iubemus eo, quod fideiussionis onere praegravantur et subsidiariae actionis adminiculum speratur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orest is vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
