# Codex 5.1.1582-1601

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1582-5.1.1601. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1582

CJ.5.59.5.1: Imperator Justinianus
Sed haec omnia ita accipienda sunt, si non res quae agitur solutionem faciat ipsius tutelae, ut puta si pupillus in adrogationem se dare desiderat. etenim absurdum est solvi tutelam nec consentiente, sed forsitan et ignorante eo, qui tutor fuerat ordinatus. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.5.59.5.2: Imperator Justinianus
Tunc etenim, sive testamentarii sive per inquisitionem dati sive legitimi sive simpliciter creati sunt, necesse est omnes suam auctoritatem praestare, ut, quod omnes similiter tangit, ab omnibus comprobetur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.5.59.5.3: Imperator Justinianus
Quae omnia simili modo et in curatoribus observari oportet. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.5.60.0. Quando curatores vel tutores esse desinant.
CJ.5.60.1: Imperator Antoninus
Si curatores tutoribus adiuncti sunt, pubertate pupilli tam tutorum quam curatorum adiunctorum officium finiri ideoque alios propter aetatis infirmitatem curatores esse dandos manifestissimum est. * ant. a. hermillae. * <a 213 pp. iiii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.5.60.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutoris officium ex sola voluntate pupilli non finiri certissimum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. menippo. * <a 294 s. xiii k. febr. cc. conss.>
CJ.5.60.3: Imperator Justinianus
Indecoram observationem in examinanda marum pubertate resecantes iubemus: quemadmodum feminae post impletos duodecim annos omnimodo pubescere iudicantur, ita et mares post excessum quattuordecim annorum puberes existimentur, indagnatione corporis inhonesta cessante. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.5.61.0. De actore a tutore seu curatore dando.
CJ.5.61.1pr.: Imperator Alexander Severus
Neque tutores neque curatores ex sua persona in re pupilli vel adulescentis procuratorem facere possunt, sed actorem constituere debent. * alex. a. sebastiano. * <a 229 pp. prid. id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.61.1.1: Imperator Alexander Severus
Pupillus autem vel pupilla vel adultus vel adulta tam ad agendum quam ad defendendum, tutore seu curatore interveniente, procuratorem ordinare possunt. <a 229 pp. prid. id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.61.1.2: Imperator Alexander Severus
Ipsi etiam tutores et curatores post litis contestationem a se factam ad exemplum procuratorum, qui litem contestati sunt, dare procuratores non prohibentur. <a 229 pp. prid. id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
