# Codex 5.1.1619-1636

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1619-5.1.1636. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1619

CJ.5.62.6.1: Imperator Alexander Severus
Sed si quis in eius temporis computatione ab eo cuius de ea re notio fuit iniuriam passus non provocavit, adquiescere rebus iudicatis debet. <a 224 pp. iii non. mai. iuliano et crispino conss.>
CJ.5.62.7: Imperator Alexander Severus
Neque a tutela neque a cura ideo quis excusatur, quod creditor sive debitor eius est, cui tutor sive curator datus est, sed participem in munere habere debet, ut ( si res exegerit) is qui alieno auxilio eget defendatur. * alex. a. antonino. * <a 224 pp. iii id. iul. iuliano et crispino conss.>
CJ.5.62.8: Imperator Alexander Severus
Coloni ( id est conductores) praediorum ad fiscum pertinentium hoc nomine excusationem a muneribus civilibus non habent ideoque iniunctae tutelae munere fungi debent. * alex. a. maximo. * <a 225 pp. iiii k. febr. fusco et dextro conss.>
CJ.5.62.9: Imperator Alexander Severus
Frater tuus non ideo a tutela vel cura excusari debet, quod oculum amisit. proinde intellegis munus susceptum eum deserere non posse. * alex. a. romano. * <a 228 pp. k. febr. modesto et probo conss.>
CJ.5.62.10: Imperator Alexander Severus
Exactores tributorum tanto tempore, quanto rationem tributariam tractaverunt, non solum ab oneribus, sed etiam a tutelis vacationem habere dubitare non debuisti. * alex. a. crispino. * <a 229 d. id. aug. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.62.11pr.: Imperator Alexander Severus
Testamento tutor datus, ut a bonis his excuseris, quae pupilli tui in alia provincia quam unde es ubique moraris possident, intra quinquagesimum diem postulare debuisti. * alex. a. hylae. * <a 231 pp. viii id. dec. pompeiano et peligno conss.>
CJ.5.62.11.1: Imperator Alexander Severus
Quod si facere cessasti, excusatio quidem temporis praescriptione submovetur, sed propter late diffusum patrimonium an tibi adiungi aliquos curatores oporteat, praeses provinciae, si te insufficientem deprehenderit, aestimabit. <a 231 pp. viii id. dec. pompeiano et peligno conss.>
CJ.5.62.12: Imperator Gordianus
Voluntaria tutelae munera privilegiis nihil derogant. * gord. a. valentino. * <a 238 pp. xi k. nov. pio et pontiano conss.>
CJ.5.62.13: Imperator Gordianus
Nec senatorum quidem liberti, nedum ceterorum, propterea, quia patronorum negotia gerunt, a muneribus civilibus habent immunitatem. tantummodo etenim unus senatoris libertus, qui patroni negotia gerit, habet a tutela sive cura vacationem. * gord. a. apollinari. * <a 239 pp. x k. febr. gordiano a. et aviola conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
