Latin
Book 5, lines 5.1.1706-5.1.1722
Justinian, Codex 5.1.1706-1722
Not analysed yet
CJ. 5. 70. 0. De curatore furiosi vel prodigi.
CJ. 5. 70. 1: Imperator Antoninus
Curatores impleta legitima aetate prodigis vel furiosis solent tribui. *ant. a. marinianae. *<a 214 pp. iiii k. aug. messala et sabino conss. >
CJ. 5. 70. 2pr. : Imperator Gordianus
Orationis divi severi beneficium, quo possessiones rusticas sine decreto praesidis pupillorum seu adulescentium distrahi vel obligari prohibitum est, non iniuria etiam ad agnatum furiosi porrigitur. *gord. a. anicio. *<a 238 pp. k. ian. pio et pontiano conss. >
CJ. 5. 70. 2. 1: Imperator Gordianus
Si igitur citra decretum praesidis fundus mente capti etiam ab agnato eius tibi pignori nexus est, vinculum pignoris in eo non consistit, utilem tamen adversus eum personalem actionem, si ob eius utilitatem pecunia mutua accepta est, poteris habere. <a 238 pp. k. ian. pio et pontiano conss. >
CJ. 5. 70. 3: Imperator Gordianus
Si pater tuus mentis compos non est, pete ei curatores, per quos, si quid gestum est, quod revocari oporteat, possit causa cognita in pristinum statum restitui. *gord. a. aureliano. *<a 239 pp. vii id. april. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 5. 70. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum repudiante furiosam sui iuris constitutam marito, qui solus repudiare potuit ,quaedam matrem furiosae marito quondam eius instrumenta confecisse significas, intellegis nihil eam contra furiosam disponere potuisse, cum eius ad eam iure non pertinuerit defensio. *diocl. et maxim. aa. et cc. asclepiodoto. *<a 293 s. id. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 5. 70. 5: Imperator Anastasius
Ne lucrum quidem antea indebitae successionis emancipato vel emancipatis deputasse, nihil vero de oneribus tutelae prospexisse videamur, curatores nihilo minus eos pro duodecim tabularum lege furiosis fratribus et sororibus utpote legitimos existere hac legis sanctione decernimus. *anastas. a. ad pop. *<>
CJ. 5. 70. 6pr. : Imperator Justinianus
Cum aliis quidem hominibus continuum furoris infortunium accidit, alios autem morbus non sine laxamento ingreditur, sed in quibusdam temporibus quaedam eis intermissio pervenit, et in hoc ipso multa est differentia, ut quibusdam breves indutiae, aliis maiores ab huiusmodi vitio inducantur, antiquitas disputabat, utrumne in mediis furoris intervallis permanet eis curatoris intercessio, an cum furore quiescente finita iterum morbo adveniente redintegratur. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. sept. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 70. 6. 1: Imperator Justinianus
Nos itaque eius ambiguitatem decidentes sancimus, cum incertum est in huiusmodi furiosis hominibus, quando resipuerint, sive ex longo sive in propinquo spatio, et impossibile est et in confinio furoris et sanitatis eum saepius constitui et per longum tempus sub eadem esse varietate, ut quibusdam videatur etiam paene furor esse remotus, curatoris creationem non esse finiendam, sed manere quidem eum, donec talis furiosus vivit, quia non est paene tempus in quo huiusmodi morbus desperatur: sed per intervalla, quae perfectissima sunt, nihil curatorem agere, sed ipsum posse furiosum, dum sapit, et hereditatem adire et omnia alia facere, quae sanis hominibus competunt: sin autem furor stimulis suis iterum eum accenderit, curatorem in contractus vocari, ut nomen quidem curatoris in omne te mpus habeat, effectum autem, quotiens morbus redierit, ne crebra vel quasi ludibriosa fiat curatoris creatio et frequenter tam nascatur quam desinere videatur. <a 530 d. k. sept. lampadio et oreste vv. cc. conss. >