# Codex 5.1.1723-1736

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.1723-5.1.1736. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.1723

CJ.5.70.7pr.: Imperator Justinianus
Cum furiosus, quem morbus detinet perpetuus, in sacris parentis sui constitutus est, indubitate curatorem habere non potest, quia sufficit ei ad gubernationem rerum quae ex castrensi peculio vel aliter ad eum pervenerint et vel ante furorem adquisitae sunt vel in furore obveniunt, vel in his, quorum proprietas ei tantummodo competit, paterna verecundia. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.1: Imperator Justinianus
Quis enim talis adfectus extraneus inveniatur, ut vincat paternum? vel cui alii credendum est res liberorum gubernandas parentibus derelictis? <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.1a: Imperator Justinianus
Licet tertullianus iuris antiqui interpres libro singulari, quem de castrensi peculio condidit, tali tractatu proposito videatur obscure eandem attingere sententiam, tamen nos hoc apertissime introduximus. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.1b: Imperator Justinianus
Sin autem parentes ab hac luce decedere contigerit, nostra constitutio, quam promulgavimus de his quae in testamento furioso relinquenda sunt vel substitutione eorum, in suo robore maneat. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.2: Imperator Justinianus
Sin autem perpetuus furiosus sui iuris sit, tunc in paterna quidem hereditae, quae quasi debita ad posteritatem suam devolvitur, nulla est iuris veterum dubitatio, cum ilico apparet et suus heres suis extat parentibus. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.3: Imperator Justinianus
Sin autem ex alia quacumque causa hereditas ad eum vel successio perveniat, tunc magna et inextricabilis vetustissimo iuri dubitatio exorta est, sive adire hereditatem vel bonorum possessionem petere furiosus possit, sive non, et si curator eius ad bonorum possessionem petendam admitti debeat. et iuris auctores ex utroque latere magnum habuere certamen. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.3a: Imperator Justinianus
Nos itaque utramque aciem auctorum certo foedere compescentes sancimus furiosum quidem nullo modo posse vel hereditatem adire vel bonorum possessionem agnoscere : curatori autem eius licentiam damus, immo magis necessitatem imponimus, si utilem esse successionem existimaverit, eam bonorum possessionem agnoscere, quae antea ex decreto dabatur, et ad similitudinem bonorum possessionis habere, cum petitio bonorum possessionis constantiniana lege sublata est et ab ea introducta observatio pro antiqua sufficit petitione. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lamp adio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
