Latin
Book 5, lines 5.1.1737-5.1.1746
Justinian, Codex 5.1.1737-1746
Not analysed yet
CJ. 5. 70. 7. 4: Imperator Justinianus
Sed cum antiquitas in curatore furiosi multas ambages constituit, quemadmodum ab eo vel cautio vel satisdatio detur, vel pro quibus rebus vel quibus personis, et si omnis curator talem praestabat cautelam, necessarium nobis visum est, ut humano generi consulentes omnem quidem obscuritatem et inextricabilem circuitum tollamus, compendioso autem et dilucido remedio totum complectamur. et prius de creatione curatoris, qui furiosis utriusque sexus datur, sancientes tunc et aliis certum finem imponimus. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 70. 7. 5: Imperator Justinianus
Et si quidem parens curatorem furioso vel furiosae in ultimo elogio heredibus institutis vel exheredatis dederit (ubi et fideiussionem cessare necesse est paterno testimonio pro satisdatione sufficiente), ipse qui datus est ad curationem perveniat, ita tamen, ut in hac florentissima civitate apud urbicariam praefecturam deducatur, in provincia autem apud praesidem eius, praesente ei tam viro religiosissimo locorum antistite quam tribus primatibus, et actis intervenientibus tactis sacrosanctis scripturis edicat omnia se recte et cum utilitate furiosi gerere neque praetermittere ea, quae utilia furioso esse putaverit, neque admittere, quae inutilia existimaverit. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 70. 7. 5a: Imperator Justinianus
Et inventario cum omni subtilitate publice conscripto res suscipiat et eas secundum sui opinionem disponat sub hypotheca rerum ad eum pertinentium ad similitudinem tutorum et adulti curatorum. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 70. 7. 6: Imperator Justinianus
Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem utpote agnatum vocaverit, vel eo cessante aut non idoneo forsitan existente ex iudiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc secundum praefatam divisionem in hac quidem florentissima civitate apud gloriosissimam urbicariam praefecturam creatio procedat: sed si quidem nobilis sit furiosi persona, etiam florentissimo senatu convocando, ut ex inquisitione curator optimae atque integrae opinionis nominetur. sin vero non talis persona sit, etiam solo viro gloriosissimo praefecto urbis praesidente hoc procedat. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 5. 70. 7. 6a: Imperator Justinianus
Et si quidem curator substantiam idoneam possidet et sufficientem ad fidem gubernationis, et sine aliqua satisdatione nominationem eius procedere: sin autem non talis eius census inveniatur, tunc et fideiussio in quantum possibile est ab eo exploretur. <a 530 d. K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >