# Codex 5.1.174-192

Justinian, Codex, Book 5, lines 5.1.174-5.1.192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/5.1.174

CJ.5.3.20.7: Imperator Justinianus
Ita tamen, ut leoniana constitutio, quae super exaequatione pactionum loquitur non in quantitate, sed in partibus, maneat in his casibus intacta, et non solum ea immutilata custodiatur, sed etiam nostra, quam de interpretatione eius fecimus ambiguitatem eius tollentes: disparibus etenim pactionibus factis maiorem lucri partem ad minorem deducendam esse censemus, ut eodem modo uterque minorem partem lucretur. <a 531-533 >
CJ.5.3.20.8: Imperator Justinianus
Similique modo si facta quidem fuerit talis donatio, quae antea quidem ante nuptias vocabatur, nunc autem propter nuptias, non autem ante nuptias fuerit actis intervenientibus insinuata, licebit et constante matrimonio eam insinuare, nullo obstaculo penitus ex nuptiarum interventu faciendo: si enim fieri eas post nuptias concedatur, multo magis insinuari. <a 531-533 >
CJ.5.3.20.9: Imperator Justinianus
Similique modo et ea constitutio, quam pro augendis tam dotibus quam ante nuptias donationibus fecimus, intacta illabataque conservetur: omnibus videlicet, quae de simplicibus donationibus inter maritum et uxorem constante matrimonio vel a veteribus vel a nobis statuta sunt, in suo robore duraturis. <a 531-533 >
CJ.5.4.0. De nuptiis.
CJ.5.4.1: Imperatores Severus, Antoninus
Cum de nuptiis puellae quaeritur nec inter tutorem et matrem et propinquos de eligendo futuro marito convenit, arbitrium praesidis provinciae necessarium est. * sev. et ant. aa. potito. * <a 199 d. non. mai. anullino et frontone conss.>
CJ.5.4.2: Imperatores Severus, Antoninus
Si nuptiis pater tuus consensit, nihil oberit, quod instrumento ad matrimonium pertinenti subscripsit. * sev. et ant. aa. trophimae. * <>
CJ.5.4.3: Imperatores Severus, Antoninus
Libertum, qui patronam seu patroni filiam vel coniugem vel neptem vel proneptem uxorem ducere ausus est, apud competentem iudicem accusare poteris moribus temporum meorum congruentem sententiam daturum, quae huiusmodi coniunctiones odiosas esse merito duxerunt. * sev. et ant. aa. valeriae. * <a 196 id. nov. dextro ii et prisco conss.>
CJ.5.4.4: Imperator Alexander Severus
Liberi concubinas parentum suorum uxores ducere non possunt, quia minus religiosam et probabilem rem facere videntur. qui si contra hoc fecerint, crimen stupri committunt. * alex. a. perpetuo. * <a 228 iii id. april. modesto et probo conss.>
CJ.5.4.5: Imperator Alexander Severus
Si, ut proponis, pater quondam mariti tui, in cuius fuit potestate, cognitis nuptiis vestris non contradixit, vereri non debes, nepotem suum ne non agnoscat. * alex. a. maximae. * <>
CJ.5.4.6: Imperator Gordianus
Etsi contra mandata principum contractum sit in provincia consentiente muliere matrimonium, tamen post depositum officium si in eadem voluntate perseveraverit, iustae nuptiae efficiuntur: et ideo postea liberos susceptos natosque ex iusto matrimonio legitimos esse responsum viri prudentissimi pauli declarat. * gord. a. valeriae. * <a 239 xii k. sept. gordiano a. et avoila conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
